dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Magna Mater

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Lucretius c.99 B.C.–c.55 B.C.

Magna Mater

IN curru biiugos agitare leones

hanc ueteres Graium docti cecinere poetae,

aeris in spatio magnam pendere docentes

tellurem neque posse in terra sistere terram:

adiunxere feras, quia quamuis effera proles

officiis debet molliri uicta parentum:

muralique caput summum cinxere corona,

eximiis munita locis quia sustinet urbis;

quo nunc insigni per magnas praedita terra

horrifice fertur diuinae matris imago.

hanc uariae gentes antiquo more sacrorum

Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas

dant comites, quia primum ex illis finibus edunt

per terrarum orbem fruges coepisse creari.

gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint

matris et ingrati genitoribus inuenti sint,

significare uolunt indignos esse putandos,

uiuam progeniem qui in oras luminis edant.

tympana tenta tonant palmis et cymbala circum

concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,

et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis,

telaque praeportant uiolenti signa furoris,

ingratos animos atque impia pectora uulgi

conterrere metu quae possint numini’ diuae.

ergo cum primum magnas inuecta per urbis

munificat tacita mortalis muta salute,

aere atque argento sternunt iter omne uiarum

largifica stipe ditantes ning untque rosarum

floribus umbrantes matrem comitumque caterua.

hic armata manus, Curetas nomine Grai

quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis

ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti

terrificas capitum quatientes numine cristas,

Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum

uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,

cum pueri circum puerum pernice chorea

armati in numerum pulsarent aeribus aera,

ne Saturnus eum malis mandaret adeptus

aeternumque daret matri sub pectore uulnus.

propterea magnam armati matrem comitantur,

aut quia significant diuam praedicere ut armis

ac uirtute uelint patriam defendere terram

praesidioque parent decorique parentibus esse.

quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,

longe sunt tamen a uera ratione repulsa.

omnis enim per se diuum natura necessest

immortali aeuo summa cum pace fruatur,

semota ab nostris rebus seiunctaque longe.

nam priuata dolore omni, priuata periclis,

ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,

nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare

constituit fruges et Bacchi nomine abuti

mauult quam laticis proprium proferre uocamen,

concedamus ut hic terrarum dictitet orbem

esse deum matrem, dum uera re tamen ipse

religione animum turpi contingere parcat.