dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Loving and Liking

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Caius Valerius Catullus 84? B.C.–54? B.C.

Loving and Liking

a

DICEBAS quondam solum te noss Catullum,

Lesbia, nec prae me uelle tenere louem.

dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,

sed pater ut natos diligit et generos.

nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,

multo mei tamen es uilior et leuior.

qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis

cogit amar magis, sed bene uelle minus.

b

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,

atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,

nec desistere amare, omnia si facias.