Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Marcus Manilius fl. A.D. 10Andromeda
A
bis sex in partis caelo uenit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus: timuit nauifraga tellus,
et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum
proposita est merces: uesano dedere ponto
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic Hymenaeus erat, solataque publica damna
priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae
induiturque sinus non haec ad uota paratos,
uirginis et uiuae rapitur sine funere funus.
ac simul infesti uentum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautis;
adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla,
et cruce uirginea moritura puella pependit.
seruatur tamen in poena uultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis
molliter ipsa suae custos est casta figurae.
defluxere sinus umeris, fugitque lacertos
uestis, et effusi scapulis haesere capilli.
te circum Alcyones pennis planxere uolantes
fleueruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas.
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desiit perfundere ripas.
extulit et liquido Nereis ab aequore uultum
et casus miserata tuos plorauit et annos.
ipsa leui flatu refouens pendentia membra
Aura per extremas resonauit flebile rupis.
tandem Gorgonei uictorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque ubi pendentem uidit de rupe puellam,
deriguit facie, quam non stupefecerat hostis,
uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae
uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis
felicisque uocat teneant quae membra catenas.
et postquam poenae causam cognouit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum uadere ponti,
altera si Gorgo ueniat, non territus ille.
concitat aërios cursus flentisque parentis
promissu uitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus
coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis, pelagusque uomit (circumsonat aequor
dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore.
hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes,
tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys,
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto,
quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras
spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem,
quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis
Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra uersamque a gurgite frontem
erigit et tortis innitens oribus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed quantum illa subit semet iaculata profundo,
in tantum reuolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis uerberat ora.
nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras
morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus-mergitque uolantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella;
iamque oblita sui metuit pro uindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris, summas iterum nec nauigat undas
sed magnum uasto contexit corpore pontum,
tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus
maior et ex undis ad cautis peruolat altas
soluitque haerentem uinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti.
hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit,
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit.
quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister
carceris et duri custos, quo stante superbe
prostratae iaceant miserorum in limine matres,
pernoctesque patres cupiant extrema suorum
oscula et in proprias animam transferre medullas;
carnificisque uenit mortem uendentis imago
accensosque rogos et strictam saepe securem.
supplicium uectigal erit; qui denique posset
pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam;
uinctorum dominus sociusque in parte catenae;
interdum poenis innoxia corpora seruat.