Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Caius Valerius Catullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Friendship of Allius
 
Caius Valerius Catullus (84? B.C.–54? B.C.)
 
 
NON possum reticere, deae, qua me Allius in re
  iuuerit aut quantis iuuerit officiis,
ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
  illius hoc caeca nocte tegat studium:
sed dicam uobis, uos porro dicite multis        5
  milibus et facite haec carta loquatur anus,
nec tenuem texens sublimis aranea telam
  in deserto Alli nomine opus faciat.
nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
  scitis, et in quo me torruerit genere,        10
cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
  lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
maesta neque assiduo tabescere pupula fletu
  cessaret tristique imbre madere genae.
qualis in aerei perlucens uertice montis        15
  riuus muscoso prosilit e lapide,
qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,
  per medium densi transit iter populi,
dulce uiatori lasso in sudore leuamen,
  cum grauis exustos aestus hiulcat agros:        20
hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis
  lenius aspirans aura secunda uenit,
iam prece Pollucis, iam Castoris imploratu,
  tale fuit nobis Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum,        25
  isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores,
  quo mea se molli candida diua pede
intulit et trito fulgentem in limine plantam
  innixsa arguta constituit solea.        30
coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
  Protesilaeam Laudamia domum
inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  hostia caelestis pacificasset heros.
nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo,        35
  quod temere inuitis suscipiatur heris.
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
  docta est amisso Laudamia uiro,
coniugis ante coacta noui dimittere collum,
  quam ueniens una atque altera rursus hiems        40
noctibus in longis auidum saturasset amorem,
  posset ut abrupto uiuere coniugio,
quod scibant Parcae non longo tempore abisse,
  si miles muros isset ad Iliacos.
nam tum Helenae raptu primores Argiuorum        45
  coeperat ad sese Troia ciere uiros,
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis
quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  attulit. ei misero frater adempte mihi,        50
ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  tecum una tota est nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  quae tuus in uita dulcis alebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra        55
  nec prope cognatos compositum cineris,
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  detinet extremo terra aliena solo:
ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  Graeca penetralis deseruisse focos,        60
ne Paris abducta gauisus libera moecha
  otia pacato degeret in thalamo.
quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia,
  ereptum est uita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens uertice amoris        65
  aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  siccare emulsa pingue palude solum,
quod quondam caesis montis fodisse medullis
  audit falsiparens Amphitryoniades,        70
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  perculit imperio deterioris heri,
pluribus ut caeli tereretur ianua diuis,
  Hebe nec longa uirginitate foret.
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,        75
  qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
nam neque tam carum confecto aetate parenti
  una caput seri nata nepotis alit,
qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
  nomen testatas intulit in tabulas,        80
impia derisi gentilis gaudia tollens,
  suscitat a cano uolturium capiti:
nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
  compar, quae multo dicitur improbius
oscula mordenti semper decerpere rostro,        85
  quam cum praecipue multiuola est mulier,
sed tu horum magnos uicisti sola furores,
  ut semel es flauo conciliata uiro.
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  lux mea se nostrum contulit in gremium,        90
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  fulgebat crocina candidus in tunica.
quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
  rara uerecundae furta feremus herae.
ne nimium simus stultorum more molesti,        95
  saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem contudit iram,
  noscens omniuoli plurima facta Iouis.
nec tamen illa mihi dexstra depacta paterna
  fraglantem Assyrio uenit odore domum,        100
sed furtiua dedit mira munuscula nocte,
  ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
quare illud satis est, si nobis is datur unis
  quem lapide illa diem candidiore notat.
hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus        105
  pro multis, Alli, redditur officiis,
ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
  haec atque illa dies atque alia atque alia.
huc addent diui quam plurima, quae Themis olim
  antiquis solita est munera ferre piis.        110
seitis felices et tu simul et tua uita,
  et domus in qua olim lusimus et domina,
et qui principio nobis te tradidit Afer,
  a quo sunt primo mi omnia nata bona,
et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,        115
  lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors