Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Caius Valerius Catullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Manlius: written in affliction
 
Caius Valerius Catullus (84? B.C.–54? B.C.)
 
 
QVOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  subleuem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno        5
  desertum in lecto caelibe perpetitur,
nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
  oblectant, cum mens anxia peruigilat:
id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
  muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:        10
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  neu me odisse putes hospitis officium,
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
  ne amplius a misero dona beata petas.
tempore quo primum uestis mihi tradita pura est,        15
  iucundum cum aetas florida uer ageret,
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
  quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  abstulit. o misero frater adempte mihi,        20
tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  tecum una tota est nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  quae tuus in uita dulcis alebat amor.
cuius ego interitu tota de mente fugaui        25
  haec studia atque omnis delicias animi.
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  esse, quod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefacsit membra cubili,
  id, Manli, non est turpe, magis miserum est.        30
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
  hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,
illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:        35
  huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  id facere aut animo non satis ingenuo,
quod tibi non utriusque petenti copia praesto est:
  ultro ego deferrem, copia siqua foret.        40
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors