Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Caius Valerius Catullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Vitam puriter egi
 
Caius Valerius Catullus (84? B.C.–54? B.C.)
 
 
SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas
  est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
  diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,        5
  ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  quare cur curis te amplius excrucies?        10
quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis,
  et dis inuitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem?
  difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi peruincendum,        15
  hoc facias, siue id non pote siue pote.
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
  extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
  eripite hanc pestem perniciemque mihi:        20
sic mihi surrepens imos ut torpor in artus
  expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.        25
  o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors