| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| To Alfenus, who betrayed him |
| | | Caius Valerius Catullus (84? B.C.54? B.C.) |
| |
| |
| ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus | |
| iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? | |
| iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? | |
| nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. | |
| quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. | 5 |
| eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? | |
| certe tute iubebas animam tradere, inique, me | |
| inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. | |
| idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque | |
| uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. | 10 |
| si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, | |
| quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. | |
| |
|
|
|