Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Caius Valerius Catullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The tender Love of Acme and Septimius
 
Caius Valerius Catullus (84? B.C.–54? B.C.)
 
 
ACMEN Septimios suos amores
tenens in gremio ‘mea,’ inquit, ‘Acine,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos
quantum qui pote plurimum perire,        5
solus in Libya Indiaque tosta
caesio ueniam obuius leoni.’
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
at Acme leuiter caput reflectens,        10
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suauiata,
‘sic,’ inquit, ‘mea uita Septimille,
huic uni domino usque seruiamus,
ut multo mihi maior acriorque        15
ignis mollibus ardet in medullis.’
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.        20
unam Septimios misellus Acmen
mauult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinesque.
quis ullos homines beatiores        25
uidit, quis Venerem auspicatiorem?
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors