Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Lucretius Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Primitive Man
 
Lucretius (c.99 B.C.–c.55 B.C.)
 
 
AT genus humanum multo fuit illud in aruis
durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
et maioribus et solidis magis ossibus intus
fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis,
nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur        5
nec nouitate cibi nec labi corporis ulla:
multaque per caelum solis uoluentia lustra
uulgiuago uitam tractabant more ferarum,
nec robustus erat curui moderator aratri
quisquam, nec scibat ferro molirier arua        10
nec noua defodere in terram uirgulta neque altis
arboribus ueteres decidere falcibu’ ramos:
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum;
glandiferas inter curabant corpora quercus        15
plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
arbuta puniceo fieri matura colore,
plurima tum tellus etiam maiora ferebat:
multaque praeterea nouitas tum florida mundi
pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla:        20
at sedare sitim fluuii fontesque uocabant,
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
claru’ citat late sitientia saecla ferarum:
denique nota uagi siluestria templa tenebant
nympharum, quibus e scibant umori’ fluenta        25
lubrica proluuie larga lauere umida saxa,
umida saxa, super uiridi stillantia musco,
et partim plano scatere atque erumpere campo:
necdum res igni scibant tractare neque uti
pellibus et spoliis corpus uestire ferarum,        30
sed nemora atque cauos montis siluasque colebant
et frutices inter condebant squalida membra,
uerbera uentorum uitare imbrisque coacti:
nec commune bonum poterant spectare neque ullis
moribus inter se scibant nec legibus uti:        35
quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus:
et Venus in siluis iungebat corpora amantum,
conciliabat enim uel mutua quamque cupido
uel uiolenta uiri uis atque impensa libido        40
uel pretium, glandes atque arbuta uel pira lecta:
et manuum mira freti uirtute pedumque
consectabantur siluestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clauae,
multaque uincebant, uitabant pauca latebris;        45
saetigerisque subus pariles siluestria membra
nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
circum se foliis ac frondibus inuoluentes:
nec plangor diem magno solemque per agros
quaerebant pauidi palantes noctis in umbris,        50
sed taciti respectabant somnoque sepulti,
dum rosea face sol inferret lumina caelo:
a paruis quod enim consuerant cernere semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri posset mirarier umquam        55
nec diffidere ne terras aeterna teneret
nox in perpetuum detracto lumine solis;
sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
infestam miseris faciebant saepe quietem:
eiectique domo fugiebant saxea tecta        60
spumigeri suis aduentu ualidique leonis
atque intempesta cedbant nocte pauentes
hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.
  Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant languentis lumina uitae.        65
unus enim tum quisque magis deprensus eorum
pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu siluasque replebat
uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.
et quos effugium seruarat corpore adeso,        70
posterius tremulas super ulcera taetra tenentes
palmas horriferis accibant uocibus Orcum,
donec eos uita priuarant uermina saeua
expertis opis, ignaros quid uulnera uellent.
at non multa uirum sub signis milia ducta        75
una dies dabat exitio nec turbida ponti
aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.
hic temere incassum frustra mare saepe coortum
saeuibat leuiterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti        80
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis,
improba nauigiis ratio cum caeca iacebat.
tum penuria deinde cibi languentia leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum        85
uergebant, uinum damni sollertia sumpsit.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors