Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Lucretius Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Powers of Hell
 
Lucretius (c.99 B.C.–c.55 B.C.)
 
 
DENIQVE si uocem rerum natura repente
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
‘quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque        5
et non omnia pertusum congesta quasi in uas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus uitae conuiua recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea quae fructus cumque es periere profusa        10
uitaque in offensast, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius uitae finem facis atque laboris?
nam tibi praeterea quod machiner inueniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.        15
si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si pergas uiuendo uincere saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus,’
quid respondemus, nisi iustam intendere litem        20
naturam et ueram uerbis exponere causam?
grandior hic uero si iam seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et uoce increpet acri?
‘aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas:        25
omnia perfunctus uitai praemia marces,
sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis,
imperfecta tibi elapsast ingrataque uita
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum.        30
nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo animoque, agedum, iam aliis concede: necessest.’
iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.
cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest:        35
nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
materies opus est ut crescant postera saecla;
quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque,
sic alid ex alio numquam desistet oriri,        40
uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad nos anteacta uetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.        45
numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur
quicquam, non omni somno securius exstat?
  Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis.
nec miser impendens magnum timet aere saxum        50
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
sed magis in uita diuum metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors;
nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam        55
perpetuam aetatem possunt reperire profecto;
quamlibet immani proiectu corporis exstet,
qui non sola nouem dispessis iugera membris
obtineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem        60
nec praebere cibum proprio de corpore semper;
sed Tityos nobis non est in amore iacentem
quem luctus lacerant: at quem exest anxius angor
aut alia quauis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est        65
qui petere a populo fascis saeuasque securis
imbibit et semper uictus tristisque recedit.
nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est aduerso nixantem trudere monte        70
saxum quod tamen e summo iam uertice rursum
uoluitur et plani raptim petit aequora campi.
deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum        75
cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores,
nec tamen explemur uitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in uas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.        80
Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
sed metus in uita poenarum pro male factis
est insignibus insignis, scelerisque luella,        85
carcer et horribilis de saxo iactu’ deorsum,
uerbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis,
nec uidet interea qui terminus esse malorum        90
possit nec quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.
hic Acherusia fit stultorum denique uita.
  Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis
‘lumina sis oculis etiam bonus Ancu’ reliquit        95
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus:
inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt:
ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum
strauit iterque dedit legionibus ire per altum        100
ac pedibus salsas docuit super ire lacunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore fudit:
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset:        105
adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitu’ quietest:
denique Democritum postquam matura uetustas
admonuit memores motus languescere mentis,        110
sponte sau leto caput obuius obtulit ipse:
ipse Epicurus obit decurso lumine uitae,
qui genus humanum ingenio superauit et omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
tu uero dubitabis et indignabere obire?        115
mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti,
qui somno partem maiorem conteris aeui
et uigilans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum        120
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animi incerto fluitans errore uagaris.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors