| |
| E TENEBRIS tantis tam clarum extollere lumen | |
| qui primus potuisti inlustrans commoda uitae, | |
| te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc | |
| ficta pedum pono pressis uestigia signis, | |
| non ita certandi cupidus quam propter amorem | 5 |
| quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo | |
| cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi | |
| consimile in cursu possint et fortis equi uis? | |
| tu, pater, es rerum inuentor, tu patria nobis | |
| suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, | 10 |
| floriferis ut apes in saltibus omnia libant, | |
| omnia nos itidem depascimur aurea dicta, | |
| aurea, perpetua semper dignissima uita. | |
| nam simul ac ratio tua coepit uociferari | |
| naturam rerum, diuina mente coorta, | 15 |
| diffugiunt animi terrores, moenia mundi | |
| discedunt, totum uideo per inane geri res. | |
| apparet diuum numen sedesque quietae | |
| quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis | |
| aspergunt neque nix acri concreta pruina | 20 |
| cana cadens uiolat semperque innubilus aether | |
| integit, et large diffuso lumine rident. | |
| omnia suppeditat porro natura neque ulla | |
| res animi pacem delibat tempore in ullo. | |
| at contra nusquam apparent Acherusia templa | 25 |
| nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, | |
| sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. | |
| his ibi me rebus quaedam diuina uoluptas | |
| percipit atque horror, quod sic natura tua ui | |
| tam manifesta patens ex omni parte retecta est. | 30 |
| Et quoniam docui cunctarum exordia rerum | |
| qualia sint et quam uariis distantia formis | |
| sponte sua uolitent aeterno percita motu, | |
| quoue modo possint res ex his quaeque creari, | |
| hasce secundum res animi natura uidetur | 35 |
| atque animae claranda meis iam uersibus esse | |
| et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, | |
| funditus humanam qui uitam turbat ab imo | |
| omnia suffundens mortis nigrore neque ullam | |
| esse uoluptatem liquidam puramque relinquit. | 40 |
| nam quod saepe homines morbos magis esse timendos | |
| infamemque ferunt uitam quam Tartara leti | |
| et se scire animae naturam sanguinis esse | |
| aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas, | |
| nec prorsum quicquam nostrae rationis egere, | 45 |
| hinc licet aduertas animum magis omnia laudis | |
| iactari causa quam quod res ipsa probetur. | |
| extorres idem patria longeque fugati | |
| conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, | |
| omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt, | 50 |
| et quocumque tamen miseri uenere parentant | |
| et nigras mactant pecudes et manibu diuis | |
| inferias mittunt multoque in rebus acerbis | |
| acrius aduertunt animos ad religionem. | |
| quo magis in dubiis hominem spectare periclis | 55 |
| conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit; | |
| nam uerae uoces tum demum pectore ab imo | |
| eliciuntur et eripitur persona mala re. | |
| denique auarities et honorum caeca cupido, | |
| quae miseros homines cogunt transcendere finis | 60 |
| iuris et interdum socios scelerum atque ministros | |
| noctes atque dies niti praestante labore | |
| ad summas emergere opes, haec uulnera uitae | |
| non minimam partem mortis formidine aluntur. | |
| turpis enim ferme contemptus et acris egestas | 65 |
| semota ab dulci uita stabilique uidetur | |
| et quasi iam leti portas cunctarier ante; | |
| unde homines dum se falso terrore coacti | |
| effugisse uolunt longe longeque remosse, | |
| sanguine ciuili rem conflant diuitiasque | 70 |
| conduplicant auidi, caedem caede accumulantes; | |
| crudeles gaudent in tristi funere fratris | |
| et consanguineum mensas odere timentque. | |
| consimili ratione ab eodem saepe timore | |
| macerat inuidia: ante oculos illum esse potentem, | 75 |
| illum aspectari, claro qui incedit honore, | |
| ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur. | |
| intereunt partim statuarum et nominis ergo; | |
| et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae | |
| percipit humanos odium lucisque uidendae, | 80 |
| ut sibi consciscant maerenti pectore letum, | |
| obliti fontem curarum hunc esse timorem, | |
| hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai | |
| rumpere et in summa pietatem euertere fraude. | |
| nam iam saepe homines patriam carosque parentis | 85 |
| prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes. | |
| nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis | |
| in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus | |
| interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam | |
| quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura. | 90 |
| hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest | |
| non radii solis neque lucida tela diei | |
| discutiant, sed naturae species ratioque. | |
| |