Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Lucretius Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Magna Mater
 
Lucretius (c.99 B.C.–c.55 B.C.)
 
 
IN curru biiugos agitare leones
hanc ueteres Graium docti cecinere poetae,
aeris in spatio magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere terram:
adiunxere feras, quia quamuis effera proles        5
officiis debet molliri uicta parentum:
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita locis quia sustinet urbis;
quo nunc insigni per magnas praedita terra
horrifice fertur diuinae matris imago.        10
hanc uariae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas
dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbem fruges coepisse creari.
gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint        15
matris et ingrati genitoribus inuenti sint,
significare uolunt indignos esse putandos,
uiuam progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,        20
et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis,
telaque praeportant uiolenti signa furoris,
ingratos animos atque impia pectora uulgi
conterrere metu quae possint numini’ diuae.
ergo cum primum magnas inuecta per urbis        25
munificat tacita mortalis muta salute,
aere atque argento sternunt iter omne uiarum
largifica stipe ditantes ning untque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque caterua.
hic armata manus, Curetas nomine Grai        30
quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis
ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti
terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum
uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,        35
cum pueri circum puerum pernice chorea
armati in numerum pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
aeternumque daret matri sub pectore uulnus.
propterea magnam armati matrem comitantur,        40
aut quia significant diuam praedicere ut armis
ac uirtute uelint patriam defendere terram
praesidioque parent decorique parentibus esse.
quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,
longe sunt tamen a uera ratione repulsa.        45
omnis enim per se diuum natura necessest
immortali aeuo summa cum pace fruatur,
semota ab nostris rebus seiunctaque longe.
nam priuata dolore omni, priuata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,        50
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare
constituit fruges et Bacchi nomine abuti
mauult quam laticis proprium proferre uocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet orbem        55
esse deum matrem, dum uera re tamen ipse
religione animum turpi contingere parcat.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors