Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Lucretius Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Exordium
 
Lucretius (c.99 B.C.–c.55 B.C.)
 
 
AENEADVM genetrix, hominum diuumque uoluptas,
alma Venus, caeli subter labentia signa
quae mare nauigerum, quae terras frugiferentis
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur uisitque exortum lumina solis:        5
te, dea, te fugiunt uenti, te nublia caeli
aduentumque tuum, tibi suauis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti
placatumque nitet diffuso lumine caelum.
nam simul ac species patefactast uerna diei        10
et reserata uiget genitabilis aura fauoni,
aeriae primum uolucres te, diua, tuumque
significant initum perculsae corda tua ui.
inde ferae pecudes persultant pabula laeta
et rapidos tranant amnis: ita capta lepore        15
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
denique per maria ac montis fluuiosque rapaces
frondiferasque domos auium camposque uirentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim saecla propagent.        20
quae quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis uersibus esse
quos ego de rerum natura pangere conor        25
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
omnibus ornatum uoluisti excellere rebus.
quo magis aeternum da dictis, diua, leporem.
effice ut interea fera moenera militiai
per maria ac terras omnis sopita quiescant.        30
nam tu sola potes tranquilla pace iuuare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mauors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reicit aeterno deuictus uulnere amoris,
atque ita suspiciens tereti ceruice reposta        35
pascit amore auidos inhians in te, dea uisus,
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
hunc tu, diua, tuo recubantem corpore sancto
circumfusa super, suauis ex ore loquelas
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.        40
nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
possumus aequo animo nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.
quod superest, uacuas auris animumque sagacem
semotum a curis adhibe ueram ad rationem,        45
ne mea dona tibi studio disposta fideli,
intellecta pruis quam sint, contempta relinquas.
nam tibi de summa caeli ratione deumque
disserere incipiam et rerum primordia pandam,
unde omnis natura creet res auctet alatque,        50
quoue eadem rursum natura perempta resoluat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione uocare et semina rerum
appellare suemus et haec eadem usurpare
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.        55
  Humana ante oculos foede cum uita iaceret
in terris oppressa graui sub religione,
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra        60
est oculos ausus primusque obsistere contra:
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
irritat animi uirtutem, effringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret.        65
ergo uiuida uis animi peruicit, et extra
processit longe flammantia moenia mundi
atque omne immensum peragrauit ment animoque:
unde refert nobis uictor quid possit oriri,
quid nequeat, finita potestas denique cuique        70
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
quare religio pedibus subiecta uicissim
obterirtur, nos exaequat uictoria caelo.
  Illud in his rebus uereor, ne forte rearis
impia te rationis inire elementa uiamque        75
indugredi scelleris. quod contra saepius illa
religio peperit scelerosa atque impia facta:
Aulide quo pacto Triuiai uirginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
ductores Danaum delecti, prima uirorum.        80
cui simul infula uirgineos circumdata comptus
ex utraque pari malarum part profusast,
et maestum simul ante aras adstare parentem
sensit et hunc propter ferrum celare ministros
aspectuque suo lacrimas effundere ciuis,        85
muta metu terram genibus summissa petebat:
nec miserae prodesse in tali tempore quibat
quod patrio princeps donarat nomine regem;
nam sublata uirum manibus tremebundaque ad aras
deductast, non ut sollemni more sacrorum        90
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
exitus ut classi felix faustusque daretur—
tantum religio potuit suadere malorum.        95
  Tutemet a nobis iam quouis tempore uatum
terriloquis uictus dictis desciscere quaeres.
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
somnia quae uitae rationes uertere possint
fortunasque tuas omnis turbare timore!        100
et merito. nam si certam finem esse uiderent
aerumnarum homines, aliqua ratione ualerent
religionibus atque minis obsistere uatum.
nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
aeternas quoniam poenas in morte timendumst.        105
ignoratur enim quae sit natura animai,
nata sit an contra nascentibus insinuetur,
et simul intereat nobiscum morte dirempta,
an tenebras Orci uisat uastasque lacunas,
an pecudes alias diuinitus insinuet se:        110
Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde cornonam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret:
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit uersibus edens,        115
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.        120
quapropter bene cum superis de rebus habenda
nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur
in terris, tum cum primis ratione sagaci
unde anima atque animi constet natura uidendum.        125
et quae res nobis uigilantibus obuia mentis
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti uideamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta        130
difficile inlustrare Latinis uersibus esse,
multa nouis uerbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum nouitatem;
sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas
suauis amicitiae quemuis sufferre laborem        135
suadet et inducit noctes uigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus conuisere possis.
  Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest        140
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors