Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Tullius Cicero Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
From Sophocles
 
Marcus Tullius Cicero (106 B.C.–43 B.C.)
 
 
OMVLTA dictu grauia, perpessu aspera,
quae corpore exanclata atque animo pertuli!
nec mihi Iunonis terror inplacabilis
nec tantum inuexit tristis Eurystheus mali,
quantum una uaecors Oenei partu edita.        5
haec me inretiuit ueste furiali inscium,
quae laterei inhaerens morsu lacerat uiscera,
urgensque grauiter pulmonum haurit spiritus:
iam decolorem sanguinem omnem exsorbuit.
sic corpus clade horribili absumptum extabuit:        10
ipse inligatus peste interemor textili.
hos non hostilis dextra, non Terra edita
moles Gigantum, non biformato impetu
Centaurus ictus corpori inflixit meo,
non Graia uis, non barbara ulla inmanitas,        15
non saeua terris gens relegata ultimis,
qua peragrans undique omnem ecferitatem expuli.
sed feminae uir feminea interemor manu.
o nate, uere hoc nomen usurpa patri,
neu me occidentem matris superet caritas.        20
huc adripe ad me manibus abstractam piis:
iam cernam mene an illam potiorem putes.
perge, aude, nate! inlacrima patris pestibus,
miserere: gentes nostras flebunt miserias.
heu, uirginalem me ore ploratum edere,        25
quem uidit nemo ulli ingemescentem malo!
ecfeminata uirtus adflicta occidit.
accede, nate, adsiste, miserandum aspice
euiscerati corpus lacertum patris!
uidete, cuncti, tuque, caelestum sator,        30
iace, obsecro, in me uim coruscam fulminis!
nunc nunc dolorum anxiferi torquent uertices,
nunc serpit ardor. o ante uictrices manus,
o pectora, o terga, o lacertourum tori,
uestrone pressu quondam Nemeaeus leo        35
frendens efflauit gruiter extremum halitum?
haec dextra Lernam taetra mactata excetra
pacauit, haec bicorporem adflixit manum,
Erymanthima haec uastificam abiecit beluam,
haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga        40
tricipitem adduxit Hydra generatum canem,
haec interemit tortu multiplicabili
draconem, auriferam optutu adseruantem arborem.
multa alia uictrix nostra lustrauit manus,
nec quisquam e nostris spolia cepit laudibus.        45
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors