Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Terence corrupted by his Patrons
 
Porcius Licinus (fl. 100 B.C.)
 
 
DVM lasciuiam nobilium et laudes fucosas petit,
dum Africani uocem diuinam haurit auidis auribus,
dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,
dum se amari ab his concredit, crebro in Albanum uenit,
suis postlatis rebus ad summam inopiam redactus est.        5
itaque ex conspectu omnium abit ut Graeciae in terram ultumam,
mortuost Stymphali, Arcadiae in oppido: nil Publius
Scipio profuit, nihil illei Laelius, nil Furius,
tres per id tempus qui agitabant facile nobilissumei:
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,        10
saltem ut esset quo referret obitum domini seruolus.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors