Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epitaphs of the Scipios
 
Anonymous (284–176 B.C.)
 
 
i

CORNELIVS Lucius Scipio Barbatus,
Gnaiuod patre prognatus fortis uir sapiensque,
quoius forma uirtutei parisuma fuit,
consol, censor, aidilis quei fuit apud nos,
Taurasia, Cisauna, Samnia cepit,        5
subigit omne Loucanam opsidesque abdoucsit.
 
ii

HONC oino ploirime consentiont Romai
duonoro optumo fuise uiro
Lucium Scipione. filios Barbati
consol, censor, aidilis hic fuet apud nos:        10
hic cepit Corsica Alerique urbe,
dedet Tempestatebus aide meretod.
 
iii

QVEI apice insigne Dialis flaminis gesistei,
mors perfecit tua ut essent omnia breuia,
honos fama uirtuspue, gloria atque ingenium.        15
quaibus sei in longa licuiset utier tibi uita,
facile facteis superases gloriam maiorum.
qua re lubens te in gremiu Scipio, recipt
terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.
 
iv

MAGNA sapientia multasque uirtutes
        20
aeuitate quam parua posidet hoc saxsum.
quoiei uita defecit, non honos, honore,
is hic situs, quei numquam uictus est uirtutei,
annos gnatus uiginti is Diteist mandatus,
ne quairatis honore quei minus sit mactus.        25
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors