Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Claudian Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epistle to Serena
 
Claudian (c.370–c.404)
 
 
ORPHEA cum primae sociarent omina taedae
  ruraque compleret Thracia festus Hymen,
certauere ferae picturataeque uolucres,
  dona suo uati quae potiora darent,
quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae        5
  praebuerant dulci mira theatra lyrae.
Caucasio crystalla ferunt de uertice lynces,
  grypes Hyperborei pondera fulua soli.
furatae Veneris prato per inane columbae
  florea conexis serta tulere rosis,        10
fractaque flebilium ramis electra sororum
  cycnus oloriferi uexit ab amne Padi,
et Nilo Pygmaea grues post bella remenso
  ore legunt Rubri germina cara maris.
uenit et extremo Phoenix longaeuus ab Euro        15
  adportans unco cinnama rara pede.
nulla auium pecudumque fuit quae ferre negaret
  uectigal meritae conubiale lyrae.
 
tunc opibus totoque Heliconis sedula regno
  ornabat propriam Calliopea nurum.        20
ipsam praeterea dominam stellantis Olympi
  ad nati thalamos ausa rogare parens.
nec spreuit regina deum uel matris honore
  uel iusto uatis ducta fauore pii,
qui sibi carminibus totiens lustrauerat aras        25
  Iunonis blanda numina uoce canens
proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
  Titanum fractas Enceladique minas.
ilicet aduentu noctem dignata iugalem
  addidit augendis munera sacra toris,        30
munera mortalis non admittentia cultus,
  munera, quae solos fas habuisse deos.
 
sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
  hoc poteris uotis esse, Serena, meis;
illius exspectent famulantia sidera nutum,        35
  sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
non ego, cum peterem, sollemni more procorum
  promisi gregibus pascua plena meis
nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
  fluctuet et glauca pinguis oliua coma,        40
nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
  aurataeque ferant culmina celsa trabes.
suffecit mandasse deam: tua littera nobis
  et pecus et segetes et domus ampla fuit.
inflexit soceros et maiestate petendi        45
  texit pauperiem nominis umbra tui.
quid non perficeret scribentis uoce Serenae
  uel genius regni uel pietatis amor?
 
atque utinam sub luce tui contingeret oris
  coniugis et castris et solio generi        50
optatum celebrare diem! me iungeret auspex
  purpura, me sancto cingeret aula choro!
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,
  coniugiis eadem pronuba dextra daret!
nunc medium quoniam uotis maioribus aequor        55
  inuidet et Libycae dissidet ora plagae,
saltem absens, regina, faue reditusque secundos
  adnue sidereo laeta supercilio.
terrarum tu pande uias, tu mitibus Euris
  aequora pacari prosperiora iube,        60
ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe
  debita seruato uota cliente canant.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors