Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Claudian Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Recluse
 
Claudian (c.370–c.404)
 
 
FELIX, qui propriis aeuum transegit in aruis,
  ipsa domus puerum quem uidet, ipsa senem,
qui baculo nitens in qua reptauit harena
  unius numerat saecula longa casae.
illum non uario traxit fortuna tumultu,        5
  nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
non freta mercator tremuit, non classica miles,
  non rauci lites pertulit ille fori.
indocilis rerum, uicinae nescius urbis,
  adspectu fruitur liberiore poli.        10
frugibus alternis, non consule computat annum:
  autumnum pomis, uer sibi flore notat.
idem condit ager soles idemque reducit,
  metiturque suo rusticus orbe diem,
ingentem meminit paruo qui germine quercum        15
  aequaeuumque uidet consenuisse nemus,
proxima cui nigris Verona remotior Indis
  Benacumque putat litora Rubra lacum.
sed tamen indomitae uires firmisque lacertis
  aetas robustum tertia cernit auum.        20
erret et extremos alter scrutetur Hiberos:
  plus habet hic uitae, plus habet ille uiae.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors