Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Claudian Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Marriage of Honorius and Maria
 
Claudian (c.370–c.404)
 
 
HAVSERAT insolitos promissae uirginis ignis
Augustus primoque rudis flagrauerat aestu;
nec nouus unde calor nec quid suspiria uellent,
nouerat incipiens et adhuc ignarus amandi.
non illi uenator equus, non spicula curae,        5
non iaculum torquere libet; mens omnis aberrat
in uulnus quod fixit Amor. quam saepe medullis
erupit gemitus! quotiens incanduit ore
confessus secreta rubor nomenque beatum
iniussae scripsere manus! Iam munera nuptae        10
praeparat, et pulcros, Mariae sed luce minores,
eligit ornatus, quidquid uenerabilis olim
Liuia diuorumque nurus gessere superbae.
incusat spes aegra moras longique uidentur
stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.        15
Scyria sic tenerum uirgo flammabat Achillem
fraudis adhuc expers bellatricisque docebat
ducere fila manus et, mox quos horruit Ide,
Thessalicos roseo nectebat pollice crinis.
  haec etiam queritur secum: ‘quonam usque uerendus        20
cunctatur mea uota socer? quid iungere differt
quam pepigit, castasque preces implere recusat?
non ego luxuriem regum moremque secutus
quaesiui uultum thalamis, ut nuntia formae
lena per innumeros iret pictura penatis,        25
nec uariis dubium thalamis laturus amorem
ardua commisi falsae conubia cerae.
non rapio praeceps alienae foedera taedae,
sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta
mandatis uno materni sanguinis ortu        30
communem partitur auum. fastidia supplex
deposui gessique procum; de limine sacro
oratum misi proceres, qui proxima nobis
iura tenent. fateor, Stilicho, non parua poposci,
sed certe mereor princeps hoc principe natus,        35
qui sibi te generum fraterna prole reuinxit,
cui Mariam debes. faenus mihi solue paternum,
redde suos aulae. mater fortasse rogari
mollior. o patrui germen, cui nominis heres
successi, sublime decus torrentis Hiberi,        40
stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans
inque tuo creui gremio partuque remoto
tu potius Flacilla mihi. quid diuidis ergo
pignora? quid iuueni natam non reddis alumno?
optatusne dies aderit? dabiturne iugalis        45
nox umquam?’
  tali solatur uulnera questu.
risit Amor placidaeque uolat trans aequora matri
nuntius et totas iactantior explicat alas.
  mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat,        50
inuius humano gressu, Phariumque cubile
Proteos et septem despectat cornua Nili.
hunc neque canentes audent uestire pruinae
nec uenti pulsare, timent hunc laedere nimbi;
Luxuriae Venerique uacat. pars acrior anni        55
exsulat; aeterni patet indulgentia ueris.
in campum se fundit apex; hunc aurea saepes
circuit et fuluo defendit prata metallo.
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit
moenibus et talis uxorius obtulit arces.        60
intus rura micant, manibus quae subdita nullis
perpetuum florent, Zephyro contenta colono,
umbrosumque nemus, quo non admittitur ales,
ni probet ante suos diua sub iudice cantus:
quae placuit, fruitur ramis; quae uicta, recedit.        65
uiuunt in Venerem frondes omnisque uicissim
felix arbor amat; nutant ad mutua palmae
foedera, populeo suspirat populus ictu
et platani platanis alnoque adsibilat alnus.
  labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus        70
alter et infusis corrumpens mella uenenis,
unde Cupidineas armari fama sagittas.
mille pharetrati ludunt in margine fratres,
ore pares, aeuo similes, gens mollis Amorum.
hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum        75
edidit. ille deos caelumque et sidera cornu
temperat et summos dignatur figere reges;
hi plebem feriunt. nec cetera numina desunt.
hic habitat nullo constricta Licentia nodo
et flecti faciles Irae uinoque madentes        80
Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum
Pallor et in primis titubans Audacia furtis
iucundique Metus et non secura Voluptas;
et lasciua uolant leuibus Periuria uentis.
quos inter petulans alta ceruice Iuuentas        85
excludit Senium luco procul.
  atria diuae
permutant radios siluaque obstante uirescunt.
Lemnius haec etiam gemmis exstruxit et auro
admiscens artem pretio trabibusque smaragdi        90
supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
beryllo paries et iaspide lubrica surgunt
limina despectusque solo calcatur achates.
in medio glaebis redolentibus area diues
praebet odoratas messis; hic mitis amomi,        95
hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent
cinnama, nec sicco frondescunt uimina costo
tardaque sudanti prorepunt balsama riuo.
  quo postquam delapsus Amor longasque peregit
penna uias, alacer passuque superbior intrat.        100
caesariem tunc forte Venus subnixa corusco
fingebat solio. dextra laeuaque sorores
stabant Idaliae: largos haec nectaris imbris
irrigat, haec morsu numerosi dentis eburno
multifidum discrimen arat; sed tertia retro        105
dat uarios nexu nec iusto diuidit orbis
ordine neglectam partem studiosa relinquens:
plus error decuit. speculi nec uultus egebat
iudicio; similis tecto monstratur in omni
et rapitur, quocumque uidet, dum singula cernit        110
seque probat. nati uenientis conspicit umbram
ambrosioque sinu puerum complexa ferocem
‘quid tantum gauisus?’ ait; ‘quae proelia sudas,
improbe? quis iacuit telis? iterumne Tonantem
inter Sidonias cogis mugire iuuencas?        115
an Titana domas? an pastoralia Lunam
rursus in antra uocas? durum magnumque uideris
debellasse deum.’
  suspensus in oscula matris
ille refert: ‘Laetare, parens; inmane tropaeum        120
rettulimus, nostrum iam sensit Honorius arcum.
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos
Italiumque fouet, nec te praeclara Serenae
fama latet. propera; regalibus adnue uotis:
iunge toros.’        125
  gremio natum Cytherea remouit
et crinis festina ligat peplumque fluentem
adleuat et blando spirantem numine ceston
cingitur, impulsos pluuiis quo mitigat amnis,
quo mare, quo uentos irataque fulmina soluit.        130
ut stetit ad litus, paruos adfatur alumnos:
  ‘heus! quis erit, pueri, uitreas qui lapsus in undas
huc rapidum Tritona uocet, quo uecta per altum
deferar? haud umquam tanto mihi uenerit usu.
sacri, quos petimus, thalami. pernicius omnes        135
quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor,
Aegaeas seu frangit aquas. quicumque repertum
duxerit, aurata donabitur ille pharetra.’
  dixerat et sparsi diuisa plebe feruntur
exploratores pelagi. sub fluctibus ibat        140
Carpathiis Triton obluctantemque petebat
Cymothoen. timet illa ferum seseque sequenti
subripit et duris elabitur uda lacertis.
‘heus’, inquit speculatus Amor, ‘non uestra sub imis
furta tegi potuere uadis. accingere nostram        145
uecturus dominam: pretium non uile laboris
Cymothoen facilem, quae nunc detrectat, habebis.
hac mercede ueni.’
  prorupit gurgite toruus
semifer; undosi uerrebant bracchia crines;        150
hispida tendebant bifido uestigia cornu,
qua pistrix commissa uiro. ter pectora mouit;
iam quarto Paphias tractu sulcabat harenas.
umbratura deam retro sinuatur in arcum
belua; tum uiuo squalentia murice terga        155
purpureis mollita toris: hoc nauigat antro
fulta Venus; niueae delibant aequora plantae.
prosequitur uolucer late comitatus Amorum
tranquillumque choris quatitur mare. serta per omnem
Neptuni dispersa domum Cadmeia ludit        160
Leucothoe, frenatque rosis delphina Palaemon;
alternas uiolis Nereus interserit algas;
canitiem Glaucus ligat inmortalibus herbis.
nec non et uariis uectae Nereides ibant
audito rumore feris (hanc pisce soluto        165
subleuat Oceani monstrum Tartesia tigris;
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas
trux aries; haec caeruleae suspensa leaenae
innatat; haec uiridem trahitur complexa iuuencum),
certatimque nouis onerant conubia donis.        170
cingula Cymothoe, rarum Galatea monile
et grauibus Psamathe bacis diadema ferebat
intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
mergit se subito uellitque corallia Doto;
uimen erat dum stagna subit; processerat undis:        175
gemma fuit.
  nudae Venerem cinxere cateruae
plaudentesque simul tali cum uoce sequuntur:
‘hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur
reginae regina feras. dic talia numquam        180
promeruisse Thetin nec cum soror Amphitrite
nostro nupta Ioui. deuotum sentiat aequor,
agnoscat famulum uirgo Stilichonia pontum.
uictricis nos saepe ratis classemque paternam
ueximus, attritis cum tenderet ultor Achiuis.’        185
  iam Ligurum terris spumantia pectora Triton
adpulerat lassosque fretis extenderat orbis.
continuo sublime uolans ad moenia Gallis
condita, lanigeri suis ostentantia pellem,
peruenit. aduentu Veneris pulsata recedunt        190
nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
laetaturque tamen; Mauortia signa rubescunt
floribus et subitis animantur frondibus hastae.
illa suum dictis adfatur talibus agmen:
  ‘Gradiuum, nostri comites, arcete parumper,        195
ut soli uacet aula mihi. procul igneus horror
thoracum, gladiosque tegat uagina minacis.
stent bellatrices aquilae saeuique dracones;
fas sit castra meis hodie succumbere signis.
tibia pro lituis et pro clangore tubarum        200
molle lyrae festumque canant. epulentur ad ipsas
excubias; mediis spirent crateres in armis.
laxet terribilis maiestas regia fastus
et sociam plebem non indignata potestas
confundat turbae proceres. soluantur habenis        205
gaudia nec leges pudeat ridere seueras.
  ‘tu festas, Hymenaee, facis, tu, Gratia, flores
elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
uos, pennata cohors, quo quemque uocauerit usus,
diuisa properate manu, neu marceat ulla        210
segnities: alii funalibus ordine ductis
plurima uenturae suspendite lumina nocti;
hi nostra nitidos postis obducere myrto
contendant; pars nectareis adspergite tecta
roribus et flamma lucos adolete Sabaeos;        215
pars infecta croco uelamina lutea Serum
pandite Sidoniasque solo praesternite uestis.
ast alii thalamum docto componite textu;
stamine gemmato picturatisque columnis
aedificetur apex, qualem non Lydia diues        220
erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo
Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
illic exuuias omnis cumulate parentum:
quidquid auus senior Mauro uel Saxone uictis,
quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus        225
quaesiuit genitor bellis, quodcumque Gelonus
Armeniusue dedit; quantum crinita sagittis
attulit extremo Meroe circumflua Nilo;
misit Achaemenio quidquid de Tigride Medus,
cum supplex emeret Romanam Parthia pacem.        230
nobilibus gazis opibusque cubilia surgant
barbaricis; omnes thalamo conferte triumphos.’
  sic ait et sponsae petit improuisa penatis.
illa autem secura tori taedasque parari
nescia diuinae fruitur sermone parentis        235
maternosque bibit mores exemplaque discit
prisca pudicitiae, Latios nec uoluere libros
desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra,
Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus
aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho        240
(sic Triuiam Latona monet; sic mitis in antro
Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
cum procul augeri nitor et iucundior aer
attonitam lustrare domum fundique comarum
gratus odor. mox uera fides numenque refulsit.        245
cunctatur stupefacta Venus; nunc ora puellae
flammea, nunc niueo miratur uertice matrem.
haec modo crescenti, plenae par altera lunae:
adsurgit ceu forte minor sub matre uirenti
laurus et ingentis ramos olimque futuras        250
promittit iam parua comas; uel flore sub uno
ceu geminae Paestana rosae per iugera regnant:
haec largo matura die saturataque uernis
roribus indulget spatio; latet altera nodo
nec teneris audet foliis admittere soles.        255
  adstitit et blande Mariam Cytherea salutat:
‘salue sidereae proles augusta Serenae,
magnorum suboles regum parituraque reges:
te propter Paphias sedis Cyprumque reliqui,
te propter libuit tantos explere labores        260
et tantum transnare maris, ne uilior ultra
priuatos paterere lares neu tempore longo
dilatos iuuenis nutriret Honorius ignis.
accipe fortunam generis, diadema resume,
quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus,        265
unde parens progressa, redi. fac nulla subesse
uincula cognatae: quamuis aliena fuisses
principibus, regnum poteras hoc ore mereri.
quae propior sceptris facies? qui dignior aula
uultus erat? non labra rosae, non colla pruinae,        270
non crinis aequant uiolae, non lumina flammae.
quam iuncti leuiter sese discrimine confert
umbra supercilii! miscet quam iusta pudorem
temperies nimio nec sanguine candor abundat!
Aurorae uincis digitos umerosque Dianae;        275
ipsam iam superas matrem. si Bacchus amator
dotali potuit caelum signare corona,
cur nullis uirgo redimitur pulcrior astris?
iam tibi molitur stellantia serta Bootes
inque decus Mariae iam sidera parturit aether.        280
o digno nectenda uiro tantique per orbem
consors imperii! iam te uenerabitur Hister;
nomen adorabunt Thulani; Rhenus et Albis
seruiet; in medios ibis regina Sygambros.
quid numerem gentis Atlanteosque recessus        285
oceani? toto pariter donabere mundo.’
  dixit et ornatus, dederant quos nuper ouantes
Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
flammea uirgineis accommodat ipsa capillis.        290
ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra
praeradiant ductura nurum. calet obuius ire
iam princeps tardumque cupit discedere solem:
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris
sollicitauit odor, tumidus quatiensque decoras        295
curuata ceruice iubas Pharsalia rura
peruolat et notos hinnitu flagitat amnis
naribus accensis; mulcet fecunda magistros
spes gregis et pulcro gaudent armenta marito.
  candidus interea positis exercitus armis        300
exsultat socerum circa; nec signifer ullus
nec miles pluuiae flores dispergere ritu
cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
haec quoque uelati lauro myrtoque canebant:
  ‘diue parens, seu te complectitur axis Olympi,        305
seu premis Elysias, animarum praemia, uallis,
en promissa tibi Stilicho iam uota peregit;
iam gratae rediere uices; cunabula pensat;
acceptum reddit thalamum, natoque reponit
quod dederat genitor. numquam te, sancte, pigebit        310
iudicii nec te pietas suprema fefellit.
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti
principis et rerum commendarentur habenae.
dicere possemus quae proelia gesta sub Haemo
quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,        315
quam notus clipeo, quanta ui fulminet hastam,
ni prohiberet Hymen. quae tempestiua relatu,
nunc canimus. quis consilio, quis iuris et aequi
nosse modum melior? quod semper dissilit, in te
conuenit, ingenio robur, prudentia marti.        320
fronte quis aequali? quem sic Romana decerent
culmina? sufficerent tantis quae pectora curis?
stes licet in populo, clamet quicumque uidebit:
hic est, hic Stilicho! sic se testatur et offert
celsa potestatis species, non uoce feroci,        325
non alto simulata gradu, non improba gestu.
affectant alii quidquid fingique laborant,
hoc donat natura tibi. pudor emicat una
formosusque rigor uultusque auctura uerendos
canities festina uenit. cum sorte remota        330
contingat senio grauitas uiresque iuuentae,
utraque te cingit propriis insignibus aetas.
ornatur Fortuna uiro. non ulla nocendi
tela nec infecti iugulis ciuilibus enses.
non odium terrore moues nec frena resoluit        335
gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
ipse metus te noster amat, iustissime legum
arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
optime ductorum, fortunatissime patrum.
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,        340
quod gener est, inuicte, tuus. uincire corona;
insere te nostris contempto iure choreis.
sic puer Eucherius superet uirtute parentem;
aurea sic uideat similis Thermantia taedas;
sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro        345
paruus Honoriades genibus considat auitis.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors