Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Claudian Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Council of War—and War
 
Claudian (c.370–c.404)
 
 
TANDEM concilium belli confessus agendi
  ad sua tecta uocat. iuuenes uenere proterui
lasciuique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes uariasse decorum,
qui uentrem inuitant pretio traduntque palato        5
sidereas Iunonis auis et si qua loquendi
gnara coloratis uiridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluuiem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.        10
uestis odoratae studium; laus maxima risum
per uanos mouisse sales minimeque uiriles
munditiae; compti uultus; onerique uel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti        15
mirarique suas (quas Bosphorus obruat!) aedis;
saltandi dociles aurigarumque periti.
  pars humili de plebe duces; pars compede suras
cruraque signati nigro liuentia ferro
iura regunt, facies quamuis inscripta repugnet        20
seque suo prodat titulo. sed prima potestas
Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
dulcior hic sane cunctis prudensque mouendi
iuris et admoto qui temperet omnia fumo,
feruidus, accensam sed qui bene decoquat iram.        25
considunt apices gemini dicionis Eoae,
hic cocus, hic leno, defossi uerbere terga,
seruitio, non arte pares, hic saepius emptus,
alter ad Hispanos nutritus uerna penatis.
  ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis        30
consulerent tantisque darent solacia morbis,
obliti subito Phrygiae bellisque relictis
ad solitos coepere iocos et iurgia Circi
tendere. nequiquam magna confligitur ira,
quis melius uibrata puer uertigine molli        35
membra rotet, uerrat quis marmora crine supino,
quis magis enodis laterum detorqueat artus,
quis uoci digitos, oculos quis moribus aptet.
hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
his necdum commissa choro cantatur Agaue.        40
increpat Eutropius: non haec spectacula tempus
poscere; nunc alias armorum incumbere curas;
se satis Armenio fessum pro limite cingi
nec tantis unum subsistere posse periclis;
ignoscant senio, iuuenes ad proelia mittant:        45
qualis pauperibus nutrix inuisa puellis
assidet et tela communem quaerere uictum
rauca monet; festis illae lusisse diebus
orant et positis aequaeuas uisere pensis,
irataeque operi iam lasso pollice fila        50
turbant et teneros detergent stamine fletus.
  emicat extemplo cunctis trepidantibus audax
crassa mole Leo, quem uix Cyclopia solum
aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno
uinceret; hinc nomen fertur meruisse Leonis.        55
acer in absentis linguae iactator, abundans
corporis exiguusque animi, doctissimus artis
quondam lanificae: moderator pectinis unci
non alius lanam purgatis sordibus aeque
praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam        60
uellera per tenuis ferri producere rimas.
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat,
non septem uasto quatiens umbone iuuencos,
sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili
inter anus interque colos onerauerat, aluum.        65
adsurgit tandem uocemque expromit anhelam:
  ‘quis nouus hic torpor, socii? quonam usque sedemus
femineis clausi thalamis patimurque periclum
gliscere desidia? grauiorum turba malorum
texitur, ignauis trahimus dum tempora uotis.        70
me petit hic sudor. numquam mea dextera segnis
ad ferrum. faueat tantum Tritonia coeptis,
inceptum peragetur opus. iam cuncta furorem
qui grauat efficiam leuiorem pondere lanae;
Tarbigilum timidum desertoresque Gruthungos        75
ut miseras populabor ouis et pace relata
pristina restituam Phrygias ad stamina matres.’
  his dictis iterum sedit; fit plausus et ingens
concilii clamor, qualis resonantibus olim
exoritur caueis, quotiens crinitus ephebus        80
aut rigidam Nioben aut flentem Troada fingit.
protinus excitis iter inremeabile signis
adripit infaustoque iubet bubone moueri
agmina Mygdonias mox impletura uolucris.
  pulcer et urbanae cupiens exercitus umbrae,        85
assiduus ludis, auidus splendere lauacris
nec soles imbrisue pati multumque priori
dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas,
dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe
sueuerat et duris haurire bipennibus Hebrum.        90
cum duce mutatae uires. Byzantia robur
fregit luxuries Ancyranique triumphi.
non peditem praecedit eques; non commoda castris
eligitur regio; uicibus custodia nullis
aduigilat uallo; non explorantur eundae        95
uitandaeque uiae; nullo se cornua flectunt
ordine: confusi passim per opaca uagantur
lustra, per ignotas angusto tramite uallis.
sic uacui rectoris equi, sic orba magistro
fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;        100
sic ruit in rupes amisso pisce sodali
belua, sulcandas qui praeuius edocet undas
inmensumque pecus paruae moderamine caudae
temperat et tanto coniungit foedera monstro;
illa natat rationis inops et caeca profundi;        105
iam breuibus deprensa uadis ignara reuerti
palpitat et uanos scopulis inlidit hiatus.
  Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis
spe nutrire leuis improuisusque repente,
dum grauibus marcent epulis hostique catenas        110
inter uina crepant, largo sopita Lyaeo
castra subit. pereunt alii, dum membra cubili
tarda leuant; alii leto iunxere soporem;
ast alios uicina palus sine more ruentis
excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.        115
ipse Leo damma ceruoque fugacior ibat
sudanti tremibundus equo: qui pondere postquam
decidit, implicitus limo cunctantia pronus
per uada reptabat. caeno subnixa tenaci
mergitur et pingui suspirat corpore moles        120
more suis, dapibus quae iam deuota futuris
turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco
armatur cingitque sinus secumque uolutat
quas figat uerubus partis, quae frusta calenti
mandet aquae quantoque cutem distendat echino:        125
flagrat opus; crebro pulsatus perstrepit ictu;
contexit uarius penetrans Chalcedona nidor.
  ecce leuis frondes a tergo concutit aura:
credit tela Leo; ualuit pro uulnere terror
impleuitque uicem iaculi, uitamque nocentem        130
integer et sola formidine saucius efflat.
quis tibi tractandos pro pectine, degener, ensis,
quis solio campum praeponere suasit auito?
quam bene texentum laudabas carmina tutus
et matutinis pellebas frigora mensis!        135
hic miserande iaces; hic, dum tua uellera uitas,
tandem fila tibi neuerunt ultima Parcae.
  iam uaga pallentem densis terroribus aulam
fama quatit; stratas acies, deleta canebat
agmina, Maeonios foedari caedibus agros,        140
Pamphylos Pisidasque rapi. metuendus ab omni
Tarbigilus regione tonat; modo tendere cursum
in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro,
sunt qui correptis ratibus terraque marique        145
aduentare ferant; geminantur uera pauoris
ingenio: longe spectari e puppibus urbis
accensas, lucere fretum uentoque citatas
omnibus in pelago uelis haerere fauillas.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors