Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
On Avarice
 
Sulpicius Lupercus Servasius Iunior (circa 400 A.D. (?))
 
 
HEV misera in nimios hominum petulantia census!
  caecus inutilium quo ruit ardor opum,
auri dira fames et non expleta libido,
  ferali pretio uendat ut omne nefas?
sic latebras Eriphyla uiri patefecit, ubi aurum        5
  accepit, turpis materiam sceleris;
sic quondam Acrisiae in gremium per claustra puellae
  corruptore auro fluxit adulterium.
o quam mendose uotum insaturabile habendi
  imbuit infami pectora nostra malo!        10
quamlibet immenso diues uigil incubet auro,
  aestuat augendae dira cupido rei.
heu mala paupertas numquam locupletis auari:
  dum struere inmodice quod tenet optat, eget.
quis metus huic legum quaeue est reuerentia ueri?        15
  crescentis nummi si mage cura subest,
cognatorum animas promptum est fratrumque cruorem
  fundier: affectus uincit auara fames.
diuitis est semper fragilis male quaerere gazas:
  nulla huic in lucro cura pudoris erit.        20
istud templorum damno excidioque requirit;
  hoc caelo iubeas ut petat: inde petet.
mirum ni pulcras artis Romana iuuentus
  discat et egregio sudet in eloquio,
ut post iurisonae famosa stipendia linguae        25
  barbaricae ingeniis anteferantur opes?
set tamen ex cultu adpetitur spes grata nepotum?
  saltim istud nostri forsan honoris habent?
at qui sunt, quos propter honestum rumpere foedus
  audeat inlicite pallida auaritia?        30
Romani sermonis egent, ridendaque uerba
  frangit ad horrificos turbida lingua sonos.
ambusti torris species exesaque saeclo:
  rapta putes priscis corpora de tumulis!
perplexi crines, frons improba, tempora pressa,        35
  exstantes malae deficiente gena,
simantur uietae pando sinuamine nares,
  territat os nudum caesaque labra tument.
defossum in uentrem propulso pondere tergum
  frangitur et uacuo crure tument genua.        40
discolor in manibus species, ac turpius illud,
  quod cutis obscure pallet in inuidiam.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors