Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Roses and Thorns
 
Anonymous (circa 400 A.D. (?))
 
 
QVIS deus hoc medium uallauit uepribus aurum,
  iussit et inclusam sentibus esse rosam?
aspicite ut magni coeant in foedus amantes:
  Martem spina refert, flos Veneris speculum est.
quid tibi cum magnis, puer, est, lasciue, sagittis?        5
  hoc melius telo pungere corda potes!
nec flammas quaeras, sit ut alti pectoris ignis,
  set tibi tormentum praebeat ista facis.
pallens herba rubet: color est hic semper amantum;
  tam fugitiua rosa est quam fugitiuus amor.        10
nam quod floricomis gaudet lasciua metallis,
  aurum significat uilius esse rosa.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors