Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Thoughts in a Garden
 
Asmenius (circa 400 A.D.)
 
 
ADESTE Musae, maximi proles Iouis,
  laudem feracis praedicemus hortuli.
hortus salubris corpori praebet cibos
uariosque fructus saepe cultori refert,
holus suaue, multiplex herbae genus,        5
uuas nitentis atque fetus arborum.
non defit hortis et uoluptas maxima
multisque mixta commodis iocunditas.
aquae strepentis uitreus lambit liquor
sulcoque ductus irrigat riuus sata.        10
flores nitescunt discolore germine
pinguntque terram gemmeis honoribus.
apes susurro murmurant gratae leui,
cum summa florum uel nouos rores legunt.
fecunda uitis coniuges ulmos grauat        15
textasue inumbrat pampinis harundines.
opaca praebent arbores umbracula
prohibentque densis feruidum solem comis.
aues canorae garrulos fundunt sonos
et semper auris cantibus mulcent suis.        20
oblectat hortus, auocat pascit tenet
animoque maesto demit angores grauis;
membris uigorem reddit et uisus capit,
refert labori pleniorem gratiam,
tribuit colenti multiforme gaudium.        25
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors