| |
| SPLENDOR parentum nil mihi maius dedit, | |
| quam quod marito digna iam tum uisa sum. | |
| sed lumen omne uel decus nomen uiri, | |
| Agori, superbo qui creatus germine | |
| patriam, senatum coniugemque inluminas | 5 |
| probitate mentis, moribus, studiis simul, | |
| uirtutis apicem quis supremum nanctus es. | |
| tu namque quidquid lingua utraque est proditum | |
| cura soforum, porta quis caeli patet, | |
| uel quae periti condidere carmina | 10 |
| uel quae solutis uocibus sunt edita, | |
| meliora reddis quam legendo sumpseras. | |
| sed ista parua: tu pius mystes sacris | |
| teletis reperta mentis arcano premis | |
| diuumque numen multiplex doctus colis, | 15 |
| sociam benigne coniugem nectens sacris | |
| hominum deumque consciam ac fidam tibi. | |
| quid nunc honores aut potestates loquar | |
| hominumque uotis adpetita gaudia? | |
| quae tu caduca ac parua semper autumans | 20 |
| diuum sacerdos infulis celsus clues. | |
| tu me, marite, disciplinarum bono | |
| puram ac pudicam sorte mortis eximens | |
| in templa ducis ac famulam diuis dicas. | |
| te teste cunctis imbuor mysteriis, | 25 |
| tu Dindymenes Atteosque antistitem | |
| teletis honoras taureis consors pius. | |
| Hecates ministram trina secreta edoces | |
| Cererisque Graiae tu sacris dignam paras. | |
| te propter omnes me beatam, me piam | 30 |
| celebrant, quod ipse me bonam disseminas, | |
| totum per orbem ignota noscor omnibus. | |
| nam te marito cur placere non queam? | |
| exempla de me Romulae matres petunt | |
| subolemque pulcram, si tuae similis, putant. | 35 |
| optant probantque nunc uiri nunc feminae | |
| quae tu magister indidisti insignia. | |
| his nunc ademptis maesta coniunx maceror, | |
| felix, maritum si superstitem mihi | |
| diui dedissent, sed tamen felix, tua | 40 |
| quia sum fuique postque mortem mox ero. | |
| Paulina nostri pectoris consortio, | |
| fomes pudoris, castitatis uinculum | |
| amorque purus et fides caelo sata, | |
| arcana mentis cui reclusa credidi, | 45 |
| munus deorum qui maritalem torum | |
| nectunt amicis et pudicis nexibus, | |
| pietate matris, coniugali gratia, | |
| nexu sororis, filiae modestia | |
| et quanta amicis iungimur fiducia, | 50 |
| aetatis usu, consecrandi foedere, | |
| iugi fideli simplici concordia | |
| iuuans maritum, diligens ornans colens; | |
| Paulina ueri et castitatis conscia, | |
| dicata templis atque amica numinum, | 55 |
| sibi maritum praeferens, Romam uiro, | |
| pudens fidelis pura mente et corpore, | |
| benigna cunctis, utilis penatibus
| |
| |