| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Fortune |
| | | M. Pacuvius (220130 B.C.) |
| |
| |
| FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi, | |
| saxoque instare in globoso praedicant uolubili: | |
| id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant. | |
| insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet: | |
| caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet: | 5 |
| brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere. | |
| sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant | |
| ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant. | |
| id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet: | |
| uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo. | 10 |
| |
|
|
|