Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ausonius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Martyrdom of Cupid
 
Ausonius (c.310–c.395)
 
 
A Dream of Fair Women


AËRIS in campis, memorat quos musa Maronis,
  myrteus amentis ubi lucus opacat amantis,
orgia ducebant heroides et sua quaeque,
ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,
errantes silua in magna et sub luce maligna        5
inter harundineasque comas grauidumque papauer
et tacitos sine labe lacus, sine murmure riuos.
quorum per ripas nebuloso lumine marcent
fleti, olim regum et puerorum nomina, flores:
mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus        10
et Crocus auricomans et murice pictus Adonis
et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas.
omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis
rursus in amissum reuocant heroidas aeuum.
exercent memores obita iam morte dolores.        15
fulmineos Semele decepta puerpera partus
deflet et ambustas lacerans per inania cunas
uentilat ignauum simulati fulguris ignem.
irrita dona querens, sexu gauisa uirili,
maeret in antiquam Caenis reuocata figuram.        20
uulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam
diligit et percussa manum. fert fumida testae
lumina Sestiaca praeceps de turre puella.
et de nimboso saltum Leucate minatur
mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.        25
Harmoniae in cultu se Eriphyle maesta recenset,
infelix nato nec fortunata marito.
tota quoque aëriae Minoia fabula Cretae
picturarum instar tenui sub imagine uibrat.
Pasiphae niuei sequitur uestigia tauri.        30
licia fert glomerata manu deserta Ariadne.
respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.
haec laqueum gerit, haec uanae simulacra coronae:
Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuuencae.
praereptas queritur per inania gaudia noctis        35
Laudamia duas, uiui functique mariti.
parte truces alia strictis mucronibus omnes
et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa.
coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem.
errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa        40
Endymioneos solita affectare sopores
cum face et astrigero diademate Luna bicornis.
centum aliae ueterum recolentes uulnera amorum
dulcibus et maestis refouent tormenta querellis.
quas inter medias furuae caliginis umbram        45
dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.
agnouere omnes puerum memorique recursu
communem sensere reum, quamquam umida circum
nubila et auratis fulgentia cingula bullis
et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem:        50
agnoscunt tamen et uanum uibrare uigorem
occipiunt hostemque unum loca non sua nactum,
cum pigros ageret densa sub nocte uolatus,
facta nube premunt. trepidantem et cassa parantem
suffugia in coetum mediae traxere cateruae.        55
eligitur maesto myrtus notissima luco,
inuidiosa deum poenis. cruciauerat illic
spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonim.
huius in excelso suspensum stipite Amorem
deuinctum post terga manus substrictaque plantis        60
uincula maerentem nullo moderamine poenae
afficiunt. reus est sine crimine, iudice nullo
accusatur Amor. se quisque absoluere gestit,
transferat ut proprias aliena in crimina culpas.
cunctae exprobrantes tolerati insignia leti        65
expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis,
ut quo quaeque perit studeat punire dolore.
haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem
ingerit, illa cauos amnis rupemque fragosam
insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.        70
nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur
stridentis nullo igne facis. rescindit adultum
Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque pauentem
gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci.
ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae        75
alma Venus tantos penetrat secura tumultus.
nec circumuento properans suffragia nato
terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris
ancipites furias natique in crimina confert
dedecus ipsa suum, quod uincula caeca mariti        80
deprenso Mauorte tulit, quod pube pudenda
Hellespontiaci ridetur forma Priapi,
quod crudelis Eryx, quod semiuir Hermaphroditus.
nec satis in uerbis. roseo Venus aurea serto
maerentem pulsat puerum et grauiora pauentem.        85
olli purpureum mulcato corpore rorem
sutilis expressit crebro rosa uerbere, quae iam
tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.
inde truces cecidere minae uindictaque maior
crimine uisa suo, Venerem factura nocentem.        90
ipsae intercedunt heroides et sua quaeque
funera crudeli malunt adscribere fato.
tum gratis pia mater agit cessisse dolentis
et condonatas puero dimittere culpas.
talia nocturnis olim simulacra figuris        95
exercent trepidam casso terrore quietem.
quae postquam multa perpessus nocte Cupido
effugit, pulsa tandem caligine somni
euolat ad superos portaque euadit eburna.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors