Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ausonius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To his Villa
 
Ausonius (c.310–c.395)
 
 
SALVE, herediolum, maiorum regna meorum,
  quod proauus, quod auus, quod pater excoluit,
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
  eheu nolueram tam cito posse frui!
iusta quidem series patri succedere, uerum        5
  esse simul dominos gratior ordo piis.
nunc labor et curae mea sunt: sola ante uoluptas
  partibus in nostris, cetera patris erant.
paruum herediolum, fateor: set nulla fuit res
  parua umquam aequanimis, adde etiam unanimis.        10
ex animo rem stare aequo puto, non animum ex re.
  cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum.
spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum:
  aurea non satis est Lydia tota Midae.
cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.        15
  ille opibus modus est, quem statuas animo.
uerum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me
  noueris et noris te quoque, si potis es,
quamquam difficile est se noscere: [image]
  quam propere legimus tam cito neclegimus.        20
agri his centum colo iugera, uinea centum
  iugeribus colitur prataque dimidio.
silua supra duplum, quam prata et uinea et aruum.
  cultor agri nobis nec superest nec abest.
fons propter puteusque breuis, tum purus et amnis:        25
  nauiger hic refluus me uehit ac reuehit.
conduntur fructus geminum mihi semper in annum.
  cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
haec mihi nec procul urbe sita est nec prorsus ad urbem,
  ne patiar turbas utque bonis potiar.        30
et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
  transeo et alternis rure uel urbe fruor.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors