Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ausonius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
An Epitaph for his Father
 
Ausonius (c.310–c.395)
 
 
NOMEN ego Ausonius, non ultimus arte medendi
  et, mea si nosses tempora, primus eram.
uicinas urbis colui patriaque domoque,
  Vasates patria, sed lare Burdigalam.
curia me duplex et uterque senatus habebat        5
  muneris exsortem, nomine participem.
non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
  uictum habitum mores semper inempta habui.
sermone inpromptus Latio, uerum Attica lingua
  suffecit culti uocibus eloquii.        10
optuli open cunctis poscentibus artis inemptae
  officiumque meum cum pietate fuit.
iudicium de me studui praestare bonorum:
  ipse mihi numquam, iudice me, placui.
officia in multos diuerso debita cultu        15
  personis meritis tempore distribui.
litibus abstinui: non auxi, non minui rem:
  indice me nullus, set neque teste perit.
inuidi numquam: cupere atque ambire refugi:
  iurare aut falsum dicere par habui.        20
factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
  sincero colui foedere amicitias.
felicem sciui, non qui quod uellet haberet,
  set qui per fatum non data non cuperet.
non occursator, non garrulus, obuia cernens        25
  ualuis et uelo condita non adii.
famam, quae posset uitam lacerare bonorum,
  non finxi et, ueram si scieram, tacui.
ira procul, spes uana procul, procul anxia cura
  inque bonis hominum gaudia falsa procul.        30
uitati coetus eiuratique tumultus
  et semper fictae principum amicitiae.
deliquisse nihil numquam laudem esse putaui
  atque bonos mores legibus antetuli.
irasci promptus properaui condere motum        35
  atque mihi poenas pro leuitate dedi.
coniugium per lustra nouem sine crimine concors
  unum habui: natos quattuor edidimus.
prima obiit lactans: at qui fuit ultimus acui,
  pubertate rudi non rudis interiit.        40
maximus ad summum columen peruenit honorum,
  praefectus Gallis et Libyae et Latio,
tranquillus, clemens, oculis uoce ore serenus,
  in genitore suo mente animoque pater.
huius ego et natum et generum pro consule uidi:        45
  consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
matronale decus possedit filia, cuius
  egregia et nuptae laus erat et uiduae.
quae nati generique et progeneri simul omnium
  multiplici inlustris uidit honore domos.        50
ipse nec affectans nec detrectator honorum
  praefectus magni nuncupor Illyrici.
haec me fortunae larga indulgentia suasit
  numine adorato uitae obitum petere,
ne fortunatae spatium inuiolabile uitae        55
  fatali morsu stringeret ulla dies.
optinui auditaeque preces: spem uota timorem
  sopitus placido fine relinquo aliis.
inter maerentis, sed non ego maestus, amicos
  dispositis iacui funeris arbitriis.        60
nonaginta annos, baculo sine, corpore toto
  exegi, cunctis integer officiis.
haec quicumque leges, non aspernabere fari:
  talis uita tibi qualia uota mihi.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors