| |
i
His Wife HACTENVS ut caros, ita iusto funere fletos | |
| functa piis cecinit nenia nostra modis. | |
| nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen, | |
| coniugis ereptae mors memoranda mihi. | |
| nobilis a proauis et origine clara senatus, | 5 |
| moribus usque bonis clara Sabina magis, | |
| te iuuenis primis luxi deceptus in annis | |
| perque nouem caelebs te fleo olympiadas. | |
| nec licet obductum senio sopire dolorem: | |
| semper crudescit nam mihi poena recens. | 10 |
| admittunt alii solacia temporis aegri: | |
| haec grauiora facit uulnera longa dies. | |
| torqueo deceptos ego uita caelibe canos, | |
| quoque magis solus, hoc mage maestus ago. | |
| uolnus alit, quod muta domus silet et torus alget, | 15 |
| quod mala non cuiquam, non bona participo. | |
| maereo, si coniunx alii bona, maereo contra, | |
| si mala: ad exemplum tu mihi semper ades. | |
| tu mihi crux ab utraque uenis, siue est mala, quod tu | |
| dissimilis fueris, seu bona, quod similis. | 20 |
| non ego opes cassas et inania gaudia plango, | |
| sed iuuenis iuueni quod mihi rapta uiro: | |
| laeta, pudica, grauis, genus inclita et inclita forma, | |
| o dolor atque decus coniugis Ausonii; | |
| quae modo septenos quater inpletura Decembris, | 25 |
| liquisti natos, pignora nostra, duos. | |
| illa fauore dei, sicut tua uota fuerunt, | |
| florent, optatis accumulata bonis. | |
| et precor ut uigeant tandemque superstite utroque | |
| nuntiet hoc cineri nostra fauilla tuo. | 30 |
| |
ii
His Father-in-law Desinite, o ueteres, Calpurnia nomina, Frugi | |
| ut proprium hoc uestrae gentis habere decus: | |
| nec solus semper censor Cato nec sibi solus | |
| iustus Aristides his placeant titulis. | |
| nam sapiens quicumque fuit uerumque fidemque | 35 |
| qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat. | |
| tu grauis et comis cum iustitiaque remissus, | |
| austeris doctus iungere temperiem. | |
| tu non adscito tibi me nec sanguine iuncto | |
| optasti nostras consociare domos. | 40 |
| nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum | |
| effigies nostri praebuit ingenii: | |
| aut iam Fortunae sic se uertigo rotabat, | |
| ut pondus fatis tam bona uota darent. | |
| si quid apud manis sentis, fouet hoc tibi mentem, | 45 |
| quod fieri optaras, id uoluisse deum. | |
| |
iii
His Aunt Et amita Veneria properiter obiit, | |
| cui breuia melea modifica recino: | |
| cinis ita placidulus adoperiat eam | |
| locaque tacita celeripes Erebi adeat. | 50 |
| |