| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| To his Book |
| | | Ausonius (c.310c.395) |
| |
| |
| SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est, | |
| incipe uersiculis ante perire meis. | |
| malo, inquis, tineis. sapis, aerumnose libelle, | |
| perfungi mauis quod leuiore malo. | |
| ast ego damnosae nolo otia perdere Musae, | 5 |
| iacturam somni quae parit atque olei. | |
| utilius dormire fuit quam perdere somnum | |
| atque oleum. bene ais: causa sed ista mihi est, | |
| irascor Proculo, cuius facundia tanta est | |
| quantus honos. scripsit plurima quae cohibet. | 10 |
| hunc studeo ulcisci: et prompta est propria ultio uati. | |
| qui sua non edit carmina, nostra legat. | |
| huius in arbitrio est, seu te iuuenescere cedro | |
| seu iubeat duris uermibus esse cibum. | |
| huic ego, quod nobis superest ignobilis oti, | 15 |
| deputo, siue legat quae dabo siue tegat. | |
| |
|
|
|