| |
| IAMBE Parthis et Cydonum spiculis, | |
| iambe pinnis alitum uelocior, | |
| Padi ruentis impetu torrentior, | |
| magna sonorae grandinis ui densior, | |
| flammis corusci fulguris uibratior, | 5 |
| iam nunc per auras Persei talaribus | |
| petasoque ditis Arcados uectus uola. | |
| si uera fama est Hippocrene, quam pedis | |
| pulsu citati cornipes fudit fremens, | |
| tu fonte in ipso procreatus Pegasi, | 10 |
| primus duorum metra iunxisti pedum | |
| trimetrisque Musis concinentibus nouem | |
| caedem in draconis concitasti Delium. | |
| fer hanc salutem praepes et uolucripes | |
| Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor, | 15 |
| et protinus, iam si resumptis uiribus | |
| alacri refecti corporis motu uiget, | |
| saluere iussum mox reposce mutuum. | |
| nihil moreris iamque, dum loquor, redi, | |
| imitatus illum stirpis auctorem tuae, | 20 |
| triplici furentem qui Chimaeram incendio | |
| superuolauit tutus igne proximo. | |
| dic te ualere, dic saluere te iubet | |
| amicus et uicinus et fautor tuus, | |
| honoris auctor, altor ingeni tui. | 25 |
| dic et magister, dic parens, dic omnia | |
| blanda atque sancta caritatis nomina | |
| haueque dicto dic uale actutum et redi. | |
| quod si rogabit, quid super scriptis nouis | |
| maturus aeui nec rudis diiudicem, | 30 |
| nescire dices, sed paratum iam fore | |
| heroicorum uersuum plenum essedum. | |
| cui subiugabo de molarum ambagibus, | |
| qui machinali saxa uoluunt pondere, | |
| tripedes caballos terga ruptos uerbere, | 35 |
| his ut uehantur tres sodales nuntii. | |
| fors et rogabit, quos sodalis dixeris | |
| simul uenire: dic, trinodem dactylum | |
| uidi paratum crucianti cantherio: | |
| spondeus illi lentipes ibat comes, | 40 |
| paribus moratur qui locis cursum meum, | |
| mihique similis, semper aduersus tamen, | |
| nec par nec impar, qui trochaeus dicitur. | |
| haec fare cursim nec moratus peruola, | |
| aliquid reportans interim munusculi | 45 |
| de largitate musici promptarii. | |
| |