Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ausonius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Tetradius: A Remonstrance
 
Ausonius (c.310–c.395)
 
 
O QVI uenustos uberi facundia
  sales opimas, Tetradi,
cauesque, ne sit tristis et dulci carens
  amara concinnatio:
qui felle carmen atque melle temperans        5
  torpere musas non sinis,
pariterque fucas quaeque gustu ignaua sunt
  et quae sapore tristia:
rudis camenas qui Suessae praeuenis
  aeuoque cedis, non stilo:        10
cur me propinquum Santonorum moenibus
  declinas, ut Lucas boues
olim resumpto praeferocis proelio
  fugit iuuentus Romula?
non ut tigris te, non leonis impetu,        15
  amore sed caro expeto.
uidere alumni gestio uoltus mei
  et indole optata frui.
inuitus olim deuoraui absentiae
  necessitatem pristinae,        20
quondam docendi munere adstrictum graui
  Iculisma cum te absconderet,
et inuidebam deuio ac solo loco
  opes camenarum tegi.
at nunc frequentis atque claros nec procul        25
  cum floreas inter uiros
tibique nostras uentus auras deferat
  aurisque sermo uerberet,
cur me supino pectoris fastu tumens
  spernis poetam consulem,        30
tuique amantem teque mirantem ac tua
  desiderantem carmina
oblitus alto neglegis fastidio?
  plectendus exemplo tuo,
ni stabilis aeuo pectoris nostri fides        35
  quamquam recusantis amet.
uale. ualere si uoles me, peruola
  cum scrinio et musis tuis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors