Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
God
 
Tiberianus (fl. A.D. 335.)
 
 
OMNIPOTENS, annosa poli quem suspicit aetas,
  quem sub millenis semper contutibus unum
nec numero quisquam poterit pensare nec aeuo,
nunc esto affatus, si quo te nomine dignum est,
seu sacer ignoto gaudes, quo maxima tellus        5
intremuit, sistunt rapidos uaga sidera cursus.
tu solus, tu multus item, tu primus et idem
postremus mediusque simul mundique superstes
(nam sine fine tui labentia tempora finis),
altera ab alterno spectans fera turbine certo        10
rerum fata rapi uitasque inuoluier aeuo
atque iterum reducis supera in conuexa referri,
scilicet ut mundo redeat quod partubus astra
perdiderint refluumque iterum per corpora fiat.
tu (siquidem fas est in temet tendere sensum        15
et speciem temptare sacram, qua sidera cingis
immensus longamque simul complecteris aethram)
fulgentis forsan rapida sub imagine Phoebi
flammifluum quoddam iubar es, quo cuncta coruscans
ipse uides nostrumque premis solemque diemque.        20
tu genus omne deum, tu rerum causa uigorque,
tu natura omnis, deus innumerabilis unus,
tu sexu plenus toto, tibi nascitur olim
sidereus mundus (genus hinc hominumque deumque),
lucens, augusto stellatus flore iuuentae.        25
quem (precor, aspires), qua sit ratione creatus,
quo genitus factusue modo, da nosse uolenti;
da, pater, augustas ut possim noscere causas,
mundanas olim molis quo foedere rerum
sustuleris animamque leui quo maximus olim        30
texueris numero, quo congrege dissimilique,
quidque id sit uegetum, quod per cita corpora uiuit.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors