Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Gold
 
Tiberianus (fl. A.D. 335.)
 
 
AVRVM, quod nigri manes, quod turbida mersant
  flumina, quod duris extorsit poena metallis!
aurum, quo pretio reserantur limina Ditis,
quo Stygii regina poli Proserpina gaudet!
aurum, quod penetrat thalamos rumpitque pudorem,        5
qua tectus saepe inlecebra micat impius ensis!
in gremium Danaes non auro fluxit adulter
mentitus pretio faciem fuluoque ueneno?
non Polydorum hospes saeuo necat incitus auro?
altrix infelix, sub quo custode pericli        10
commendas natum, cui regia pignora credis?
fit tutor pueri, fit cutos sanguinis aurum!
inmitis nidos coluber custodiet ante
et uitulos fetae poterunt seruare leaenae.
sic etiam ut Troiam popularet Dorica pubes        15
aurum causa fuit: pretium dignissima merces.
infami probro palmam conuendit adulter.
denique cernamus, quos aurum uenit in usus.
auro emitur facinus, pudor almus uenditur auro,
tum patria atque parens, leges pietasque fidesque:        20
omne nefas auro tegitur, fas proditur auro.
porro hoc Pactolus, porro fluat et niger Hermus!
aurum, res gladii, furor amens, ardor auarus,
te celent semper uada turbida, te uada nigra,
te tellus mersum premat infera, te sibi nasci        25
Tartareus cupiat Phlegethon Stygiaeque paludes!
inter liuentis pereat tibi fulgor arenas,
nec post ad superos redeat famis aurea puros!
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors