Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Woodland Scene
 
Tiberianus (fl. A.D. 335.)
 
 
AMNIS ibat inter arua ualle fusus frigida,
  luce ridens calculorum, flore pictus herbido.
caerulas superne laurus et uirecta myrtea
leniter motabat aura blandiente sibilo.
subter autem molle gramen flore adulto creuerat:        5
et croco solum rubebat et lucebat liliis
et nemus fragrabat omne uiolarum suspiritu.
inter ista dona ueris gemmeasque gratias
omnium regina odorum uel colorum Lucifer
auriflora praeminebat, flamma Diones, rosa.        10
roscidum nemus rigebat inter uda gramina:
fonte crebro murmurabant hinc et inde riuuli,
antra muscus et uirentes intus myrtus uinxerant,
qua fluenta labibunda guttis ibant lucidis.
has per umbras omnis ales plus canora quam putes        15
cantibus uernis strepebat et susurris dulcibus;
hic loquentis murmur amnis concinebat frondibus,
quis melos uocalis aurae musa zephyri mouerat.
sic euntem per uirecta pulcra odora et musica
ales amnis aura lucus flos et umbra iuuerat.        20
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors