| |
| QVID tibi, mors, faciam, quae nulli parcere nosti, | |
| nescia laetitiam, nescia amare iocos. | |
| his ego praeualui toto notissimus orbi, | |
| hinc mihi larga domus, hinc mihi census erat. | |
| gaudebam semper; quid enim, si gaudia desint, | 5 |
| hic uagus ac fallax utile mundus habet? | |
| me uiso rabidi subito cecidere furores; | |
| ridebat summus me ueniente dolor. | |
| non licuit quemquam curis mordacibus uri | |
| nec rerum incerta mobilitate trahi. | 10 |
| uincebat cunctos praesentia nostra timores | |
| et mecum felix quaelibet hora fuit. | |
| motibus ac dictis (tragici quoque larua placebat) | |
| exhilarans uariis tristia corda modis | |
| fingebam uultus, habitus ac uerba loquentum, | 15 |
| ut plures uno credibile ore loqui. | |
| ipse etiam, quem nostra oculis geminabat imago, | |
| horruit in uultu se magis esse meo. | |
| o quotiens imitata meo se femina gestu | |
| uidit et erubuit totaque muta fuit! | 20 |
| ergo quot in nostro uiuebant corpore formae | |
| tot mecum raptas abstulit atra dies. | |
| quo uos iam tristi turbatus deprecor ore, | |
| qui titulum legitis cum pietate meum: | |
| o quam laetus eras, Vitalis dicite maesti, | 25 |
| sint tibi di tali, sint tibi fata, modo. | |
| |