Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Lucius Caelius Firmianus Lactantius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Phoenix
 
Lucius Caelius Firmianus Lactantius (c.260–A.D. 340)
 
 
EST locus in primo felix oriente remotus,
  qua patet aeterni maxima porta poli.
nec tamen aestiuos hiemisue propinquus ad ortus
  sed qua sol uerno fundit ab axe diem.
illic planities tractus diffundit apertos.        5
  nec tumulus crescit nec caua uallis hiat,
sed nostros montis, quorum iuga celsa putantur,
  per bis sex ulnas imminet ille locus.
hic Solis nemus est et consitus arbore multa
  lucus perpetuae frondis honore uirens.        10
cum Phaethonteis flagrasset ab ignibus axis,
  ille locus flammis inuiolatus erat;
et cum diluuium mersisset fluctibus orbem
  Deucalioneas exsuperauit aquas.
non huc exsangues Morbi, non aegra Senectus        15
  nec Mors crudelis nec Metus asper adest,
nec Scelus infandum nec opum uesana Cupido
  aut Sitis aut ardens caedis amore Furor;
Luctus acerbus abest et Egestas obsita pannis
  et Curae insomnes et uiolenta Fames.        20
non ibi tempestas nec uis furit horrida uenti
  nec gelido terram rore pruina tegit;
nulla super campos tendit sua uellera nubes
  nec cadit ex alto turbidus umor aquae.
est fons in medio, quem uiuum nomine dicunt,        25
  perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis;
qui semel erumpens per singula tempora mensum
  duodecies undis inrigat omne nemus.
hic genus arboreum procero stipite surgens
  non lapsura solo mitia poma gerit.        30
hoc nemus, hos lucos auis incolit unica Phoenix,
  unica si uiuit morte refecta sua.
paret et obsequitur Phoebo ueneranda satelles:
  hoc Natura parens munus habere dedit.
lutea cum primum surgens Aurora rubescit,        35
  cum primum rosea sidera luce fugat,
ter quater illa pias inmergit corpus in undas,
  ter quater e uiuo gurgite libat aquam.
tollitur ac summo considit in arboris altae
  uertice, quae totum despicit una nemus,        40
et conuersa nouos Phoebi nascentis ad ortus
  exspectat radios et iubar exoriens.
atque ubi Sol pepulit fulgentis limina portae
  et primi emicuit luminis aura leuis,
incipit illa sacri modulamina fundere cantus        45
  et mira lucem uoce ciere nouam;
quam nec aedoniae uoces nec tibia possit
  musica Cirrhaeis adsimulare modis,
et neque olor moriens imitari posse putetur
  nec Cylleneae fila canora lyrae.        50
postquam Phoebus equos in aperta effudit Olympi
  atque orbem totum protulit usque means,
illa ter alarum repetito uerbere plaudit
  igniferumque caput ter uenerata silet.
atque eadem celeris etiam discriminat horas        55
  innarrabilibus nocte dieque sonis,
antistes luci nemorumque uerenda sacerdos
  et sola arcanis conscia, Phoebe, tuis.
quae postquam uitae iam mille peregerit annos
  ac si reddiderint tempora longa grauem,        60
ut reparet lapsum spatiis uergentibus aeuum,
  adsuetum nemoris dulce cubile fugit;
cumque renascendi studio loca sancta reliquit,
  tunc petit hunc orbem, mors ubi regna tenet
derigit in Syriam celeris longaeua uolatus,        65
  Phoenicen nomen cui dedit ipsa uetus,
secretosque petit deserta per auia lucos,
  sicubi per saltus silua remota latet.
tum legit aerio sublimem uertice palmam,
  quae Graium Phoenix ex aue nomen habet,        70
in quam nulla nocens animans prorepere possit,
  lubricus aut serpens aut auis ulla rapax.
tum uentos claudit pendentibus Aeolus antris,
  ne uiolent flabris aera purpureum,
neu concreta noto nubes per inania caeli        75
  submoueat radios solis et obsit aui.
construit inde sibi seu nidum siue sepulcrum:
  nam perit ut uiuat, se tamen ipsa creat.
colligit hinc sucos et odores diuite silua,
  quos legit Assyrius, quos opulentus Araps,        80
quos aut Pygmaeae gentes aut India carpit
  aut molli generat terra Sabaea sinu.
cinnamon hic auramque procul spirantis amomi
  congerit et mixto balsama cum polio.
non casiae mitis nec olens suffimen acanthi        85
  nec turis lacrimae guttaque pinguis abest.
his addit teneras nardi pubentis aristas
  et sociat myrrae uim, Nabathaea, tuae.
protinus instructo corpus mutabile nido
  uitalique toro membra uieta locat.        90
ore dehinc sucos membris circumque supraque
  inicit exsequiis inmoritura suis.
tunc inter uarios animam commendat odores,
  depositi tanti nec timet illa fidem.
interea corpus genitali morte peremptum        95
  aestuat, et flammam parturit ipse calor,
aetherioque procul de lumine concipit ignem,
  flagrat et ambustum soluitur in cineres.
quos uelut in massam generans in morte coactos
  conflat; et effectum seminis instar habet.        100
complerit mensum si fetus tempora certa,
  sese oui teretis colligit in speciem;
hinc animal primum sine membris fertur oriri,
  sed fertur uermi lacteus esse color:
ac uelut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,        105
  mutari tineae papilione solent:
inde reformatur quali fuit ante figura
  et Phoenix ruptis pullulat exuuiis.
non illi cibus est nostro concessus in orbe
  nec cuiquam inplumem pascere cura subest;        110
ambrosios libat caelesti nectare rores,
  stellifero tenues qui cecidere polo.
hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
  donec maturam proferat effigiem.
ast ubi primaeua coepit florere iuuenta,        115
  euolat ad patrias iam reditura domus.
ante tamen, proprio quicquid de corpore restat,
  ossaque uel cineres exuuiasque suas
unguine balsameo myrraque et ture soluto
  condit et in formam conglobat ore pio.        120
quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem
  inque ara residens ponit in aede sacra.
mirandam sese praestat praebetque uerendam:
  tantus aui decor est, tantus abundat honor.
praecipuus color est, quali sunt sidera caeli,        125
  praecoqua uel qualis Punica grana tegit:
qualis inest foliis, quae fert agreste papauer,
  cum pandit uestes Flora rubente solo.
hoc humeri pectusque decens uelamine fulgent,
  hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent;        130
caudaque porrigitur fuluo distincta metallo,
  in cuius maculis purpura mixta rubet;
aura auri pennas insignit, desuper Iris
  pingere ceu nubis splendida rore solet;
albicat insignis mixto uiridante smaragdo        135
  et puro cornu gemmea cuspis hiat;
ingentis oculos credas geminos hyacinthos,
  quorum de medio lucida flamma micat;
arquata est rutilo capiti radiata corona
  Phoebei referens uerticis alta decus;        140
crura tegunt squamae Tyrio depicta ueneno,
  ast unguis roseo tinguit honore color.
effigies inter pauonis mixta figuram
  cernitur et pictam Phasidis inter auem.
magnitiem, terris Arabum quae gignitur, ales        145
  uix aequare potest, seu fera seu sit auis.
non tamen est tarda, ut uolucres quae corpore magno
  incessus pigros per graue pondus habent,
sed leuis ac uelox, regali plena decore;
  talis in aspectu se tenet usque hominum.        150
huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus
  et raram uolucrem turba salutat ouans.
protinus exsculpunt sacrato in marmore formam
  et titulo signant remque diemque nouo.
contrahit in coetum sese genus omne uolantum,        155
  nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
alituum stipata choro uolat illa per altum
  turbaque prosequitur munere laeta pio.
sed postquam puri peruenit ad aetheris auras,
  mox redit; illa suis conditur inde locis.        160
o fortunatae sortis finisque uolucrem,
  cui de se nasci praestitit ipse deus!
o felix, seu mas seu femina siue necutrum,
  felix quae Veneris foedera nulla coit!
mors illi Venus est, sola est in morte uoluptas:        165
  ut possit nasci, appetit ante mori.
ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
  nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
ipsa quidem, sed non eadem est; eademque nec ipsa est,
  aeternam uitam mortis adepta bono.        170
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors