Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Pan
 
M. Aurelius Olumpius Nemesianus (circa 260 A.D.)
 
 
NYCTILVS atque Micon nec non et pulcer Amyntas
torrentem patula uitabant ilice solem,
cum Pan uenatu fessus recubare sub ulmo
coeperat et somno lassatas sumere uiris;
quem super ex tereti pendebat fistula ramo.        5
hanc pueri, tamquam praedem pro carmine possent
sumere fasque esset calamos tractare deorum,
inuadunt furto; sed nec resonare canorem
fistula quem suerat nec uult contexere carmen,
sed pro carminibus male dissona sibila reddit,        10
cum Pan excussus sonitu stridentis auenae
iamque uidens ‘pueri, si carmina poscitis’, inquit,
‘ipse canam: nulli fas est inflare cicutas,
quas ego Maenaliis cera coniungo sub antris.
iamque ortus, Lenaee, tuos et semina uitis        15
ordine detexam: debemus carmina Baccho.’
haec fatus coepit calamis sic montiuagus Pan:
‘te cano, qui grauidis hederata fronte corymbis
uitea serta plicas quique udo palmite tigris
ducis odoratis perfusus colla capillis,        20
uera Iouis proles; nam cum post sidera caeli
sola Iouem Semele uidit Iouis ora professum,
hunc pater omnipotens, uenturi prouidus aeui,
pertulit et iusto produxit tempore partus.
hunc Nymphae Faunique senes Satyrique procaces,        25
nosque etiam Nysae uiridi nutrimus in antro.
quin et Silenus paruum ueteranus alumnum
aut gremio fouet aut resupinis sustinet ulnis,
euocat aut risum digito motuue quietem
allicit aut tremulis quassat crepitacula palmis.        30
cui deus arridens horrentis pectore setas
uellicat aut digitis auris astringit acutas
adplauditue manu mutilum caput aut breue mentum
et simas tenero collidit pollice naris.
interea pueri florescit pube iuuentus        35
flauaque maturo tumuerunt tempora cornu.
tum primum laetas extendit pampinus uuas:
mirantur Satyri frondis et poma Lyaei.
tum deus ‘o Satyri, maturos carpite fetus’
dixit ‘et ignotos primi calcate racemos’.        40
uix haec ediderat, decerpunt uitibus uuas
et portant calathis celerique elidere planta
concaua saxa super properant: uindemia feruet
collibus in summis, crebro pede rumpitur uua
nudaque purpureo sparguntur pectora musto.        45
tum Satyri, lasciua cohors, sibi pocula quisque
obuia corripiunt: quae fors dedit, occupat usus.
cantharon hic retinet, cornu bibit alter adunco,
concauat ille manus palmasque in pocula uertit,
pronus at ille lacu bibit et crepitantibus haurit        50
musta labris; alius uocalia cymbala mergit,
atque alius latices pressis resupinus ab uuis
excipit: at potus (saliens liquor ore resultat);
euomit, inque humeros et pectora defluit humor.
omnia ludus habet cantusque chorique licentes;        55
tum primum roseo Silenus cymbia musto
plena senex auide non aequis uiribus hausit.
ex illo uenas inflatus nectare dulci
hesternoque grauis semper ridetur Iaccho.
quin etiam deus ille, deus Ioue prosatus ipso,        60
et plantis uuas premit et de uitibus hastas
integit et lynci praebet cratera bibenti.’
haec Pan Maenalia pueros in ualle docebat,
sparsas donec ouis campo conducere in unum
nox iubet, uberibus suadens siccare fluorem        65
lactis et in niueas astrictum cogere glebas.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors