Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Exordium to a Poem on Hunting
 
M. Aurelius Olumpius Nemesianus (circa 260 A.D.)
 
 
VENANDI cano mille uias hilarisque labores
  discursusque citos, securi proelia ruris,
pandimus. Aonio iam nunc mihi pectus ab oestro
aestuat: ingentis Helicon iubet ire per agros,
Castaliusque mihi noua pocula fontis alumnus        5
ingerit et late campos metatus apertos
imponitque iugum uati retinetque corymbis
implicitum ducitque per auia, qua sola numquam
trita rotis. iuuat aurato procedere curru
et parere deo: uiridis en ire per herbas        10
imperat: intacto premimus uestigia musco;
et, quamuis cursus ostendat tramite noto
obuia Calliope facilis, insistere prato
complacitum, rudibus qua luceat orbita sulcis.
nam quis non Nioben numeroso funere maestam        15
iam cecinit? quis non Semelen ignemque iugalem
letalemque simul nouit de paelicis astu?
quis magno recreata tacet cunabula Baccho,
ut pater omnipotens maternos reddere mensis
dignatus iusti complerit tempora partus?        20
sunt qui sacrilego rorantis sanguine thyrsos
(nota nimis) dixisse uelint, qui uincula Dirces
Pisaeique tori legem Danaique cruentum
imperium sponsasque truces sub foedere primo
dulcia funereis mutantis gaudia taedis.        25
Byblidos indictum nulli scelus; impia Myrrhae
conubia et saeuo uiolatum crimine patrem
nouimus, utque Arabum fugiens cum carperet arua
iuit in arboreas frondis animamque uirentem.
sunt qui squamosi referant fera sibila Cadmi        30
stellatumque oculis custodem uirginis Ius
Herculeosque uelint semper numerare labores
miratumque rudis se tollere Terea pinnas
post epulas, Philomela, tuas; sunt ardua mundi
qui male temptantem curru Phaethonta loquantur        35
exstinctasque canant emisso fulmine flammas
fumantemque Padum, Cycnum plumamque senilem
et flentis semper germani funere siluas.
Tantalidum casus et sparsas sanguine mensas
condentemque caput uisis Titana Mycenis        40
horrendasque uices generis dixere priores.
Colchidos iratae sacris imbuta uenenis
munera non canimus pulchraeque incendia Glauces,
non crinem Nisi, non saeuae pocula Circes,
nec nocturna pie curantem busta sororem:        45
haec iam magnorum praecepit copia uatum,
omnis et antiqui uulgata est fabula saecli.
nos saltus uiridisque plages camposque patentis
scrutamur totisque citi discurrimus aruis
et uarias cupimus facili cane sumere praedas;        50
nos timidos lepores, inbellis figere dammas
audacisque lupos, uulpem captare dolosam
gaudemus; nos flumineas errare per umbras
malumus et placidis ichneumona quaerere ripis
inter harundineas segetes faelemque minacem        55
arboris in trunco longis perfigere telis
implicitumque sinu spinosi corporis erem
ferre domum; talique placet dare lintea curae,
dum non magna ratis, uicinis sueta moueri
litoribus tutosque sinus percurrere remis,        60
nunc primum dat uela notis portusque fidelis
linquit et Adriacas audet temptare procellas.
mox uestros meliore lyra memorare triumphos
accingar, diui fortissima pignora Cari,
atque canam nostrum geminis sub finibus orbis        65
litus et edomitas fraterno numine gentis,
quae Rhenum Tigrimque bibunt Ararisque remotum
principium Nilique uident in origine fontem;
nec taceam, primum quae nuper bella sub Arcto
felici, Carine, manu confeceris, ipso        70
paene prior genitore deo, utque intima frater
Persidos et ueteres Babylonos ceperit arcis,
ultus Romulei uiolata cacumina regni;
imbellemque fugam referam clausasque pharetras
Parthorum laxosque arcus et spicula nulla.        75
haec uobis nostrae libabunt carmina Musae,
cum primum uultus sacros, bona numina terrae,
contigerit uidisse mihi: iam gaudia nota
temporis inpatiens sensus spretorque morarum
praesumit uideorque mihi iam cernere fratrum        80
augustos habitus, Roman clarumque senatum
et fidos ad bella duces et milite multo
agmina, quis fortis animat deuotio mentis:
aurea purpureo longe radiantia uelo
signa micant sinuatque trucis leuis aura dracones.        85
tu modo, quae saltus placidos siluasque pererras,
Latonae, Phoebe, magnum decus, heia age suetos
sume habitus arcumque manu pictamque pharetram
suspende ex humeris, sint aurea tela, sagittae,
candida puniceis aptentur crura coturnis,        90
sit chlamys aurato multum subtegmine lusa
conrugesque sinus gemmatis balteus artet
nexibus, implicitos cohibe diademate crinis.
tecum Naiades faciles uiridique iuuenta
pubentes Dryades Nymphaeque, unde amnibus umor,        95
adsint et docilis decantet Oreadas Echo.
duc age, diua, tuum frondosa per auia uatem:
te sequimur, tu pande domos et lustra ferarum.
huc igitur mecum, quisquis percussus amore
uenandi damnas litis rabidosque tumultus        100
ciuilisque fugis strepitus bellique fragores
nec praedas auido sectaris gurgite ponti.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors