Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epitaph of M. Pomponius Bassulus
 
Anonymous (120 A.D. (?))
 
 
NE more pecoris otio transfungerer,
  Menandri paucas uorti scitas fabulas
et ipsus etiam sedulo finxi nouas.
id quale qualest chartis mandatum diu.
uerum uexatus animi curis anxiis,        5
non nullis etiam corporis doloribus,
utrumque ut esset taediosum ultra modum,
optatam mortem sum potitus. ea mihi
suo de more cuncta dat leuamina.
uos in sepulcro hoc elogium, oro, incidite,        10
quod sit documento post rogos mortalibus
inmodice ne quis uitae scopulis haereat,
cum sit paratus portus eiaculantibus,
qui nos excipiat ad quietem perpetem.
set iam ualete donec uiuere expedit.        15
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors