Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Martial Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A purer Sappho
 
Martial (c.A.D. 40–c.A.D. 104)
 
 
OMNES Sulpiciam legant puellae,
  uni quae cupiunt uiro placere;
omnes Sulpiciam legant mariti,
uni qui cupiunt placere nuptae.
non haec Colchidos asserit furorem,        5
diri prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit,
sed castos docet et probos amores,
lusus, delicias facetiasque.
cuius carmina qui bene aestimarit,        10
nullam dixerit esse nequiorem,
nullam dixerit esse sanctiorem.
talis Egeriae iocos fuisse
udo crediderim Numae sub antro.
hac condiscipula uel hac magistra        15
esses doctior et pudica, Sappho:
sed tecum pariter simulque uisam
durus Sulpiciam Phaon amaret.
frustra: namque ea nec Tonantis uxor,
nec Bacchi, nec Apollinis puella        20
erepto sibi uiueret Caleno.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors