Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Martial Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Character of a Happy Life
 
Martial (c.A.D. 40–c.A.D. 104)
 
 
i

QVINTILIANE, uagae moderator summe iuuentae,
  gloria Romanae, Quintiliane, togae,
uiuere quod propero pauper nec inutilis annis,
  da ueniam: properat uiuere nemo satis.
differat hoc patrios optat qui uincere census        5
  atriaque immodicis artat imaginibus.
me focus et nigros non indignantia fumos
  tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis.
sit mihi uerna satur, sit non doctissima coniunx,
  sit nox cum somno, sit sine lite dies.        10
 
ii

Dum tu forsitan inquietus erras
clamosa, Iuuenalis, in Subura,
aut collem dominae teris Dianae;
dum per limina te potentiorum
sudatrix toga uentilat uagumque        15
maior Caelius et minor fatigant:
me multos repetita post Decembres
accepit mea rusticumque fecit
auro Bilbilis et superba ferro.
hic pigri colimus labore dulci        20
Boterdum Plateamque; Celtiberis
haec sunt nomina crassiora terris.
ingenti fruor improboque somno,
quem nec tertia saepe rumpit hora,
et totum mihi nunc repono, quidquid        25
ter denos uigilaueram per annos.
ignota est toga, sed datur petenti
rupta proxima uestis a cathedra.
surgentem focus excipit superba
uicini strue cultus iliceti,        30
multa uilica quem coronat olla.
dispensat pueris rogatque longos
leuis ponere uilicus capillos.
sic me uiuere, sic iuuat perire.
 
iii

Si tecum mihi, care Martialis,
        35
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et uerae pariter uacare uitae:
nec nos atria, nec domos potentum,
nec litis tetricas forumque triste        40
nossemus, nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, uirgo, thermae,
haec essent loca semper, hi labores.
nunc uiuit necuter sibi bonosque        45
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et imputantur.
quisquam uiuere cum sciat, moratur?
 
iv

Vitam quae faciant beatiorem,
iucundissime Martialis, haec sunt:        50
res non parta labore, sed relicta;
non ingratus ager, focus perennis;
lis numquam, toga rara, mens quieta;
uires ingenuae, salubre corpus;
prudens simplicitas, pares amici;        55
conuictus facilis, sine arte mensa;
nox non ebria sed soluta curis;
non tristis torus et tamen pudicus;
somnus qui faciat breuis tenebras:
quod sis, esse uelis nihilque malis;        60
summum nec metuas diem nec optes.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors