Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Martial Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Valerius Flaccus
 
Martial (c.A.D. 40–c.A.D. 104)
 
 
The Decay of Poetry and Poets

i

TEMPORIBVS nostris aetas cum cedat auorum
  creuerit et maior cum duce Roma suo,
ingenium sacri miraris deesse Maronis,
  nec quemquam tanta bella sonare tuba.
sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones,        5
  Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt.
iugera perdiderat miserae uicina Cremonae
  flebat et abductas Tityrus aeger ouis.
risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
  reppulit et celeri iussit abire fuga.        10
‘accipe diuitias et uatum maximus esto;
  tu licet et nostrum’ dixit ‘Alexin ames’.
adstabat domini mensis pulcerrimus ille
  marmorea fundens nigra Falerna manu,
et libata dabat roseis carchesia labris,        15
  quae poterant ipsum sollicitare Iouem.
excidit attonito pinguis Galatea poetae,
  Thestylis et rubras messibus usta genas:
protinus ITALIAM concepit et ARMA VIRVMQVE,
  qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi.        20
quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum
  nomina, magnus erit quos numerare labor?
ergo ego Vergilius, si munera Maecenatis
  des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
 
ii

O mihi curarum pretium non uile mearum,
        25
  Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantus citharamque sororum;
  aes dabit ex istis nulla puella tibi.
quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae;
  haec sapit, haec omnes fenerat una deos.        30
quid possunt hederae Bacchi dare? Palladis arbor
  inclinat uarias pondere nigra comas.
praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
  nil habet et magnum sed perinane sophos.
quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?        35
  Romanum propius diuitiusque forum est.
illic aera sonant: at circum pulpita nostra
  et sterilis cathedras basia sola crepant.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors