Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Sleep
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
CRIMINE quo merui, iuuenis, placidissime diuum,
  quoue errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque
et simulant fessos curuata cacumina somnos,
nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror        5
aequoris, et terris maria acclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido parcit miserata flagello.        10
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille
quae uafer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam uigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
bracchia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,        15
inde ueni. nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis (hoc turba precetur
laetior): extremo me tange cacumine uirgae
(sufficit) aut leuiter suspenso poplite transi.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors