| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Telamon. i |
| | | Quintus Ennius (239169? B.C.) |
| |
| |
| EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, | |
| sed eos non curare opinor quid agat humanum genus: | |
| nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest
| |
| sed superstitiosi uates inpudentesque harioli, | |
| aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, | 5 |
| qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam, | |
| quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt. | |
| de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera. | |
| |
|
|
|