Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Villa at Tibur
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
CERNERE facundi Tibur glaciale Vopisci
  si quis et inserto geminos Aniene penatis,
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere uillas,
illum nec calido latrauit Sirius astro        5
nec grauis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
uisa manu tenera telam scripsisse Voluptas:
tum Venus Idaliis unxit fastigia sucis        10
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et uolucris uetuit discedere natos.
  O longum memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot miracula uisus!
ingenium quam mite solo! quae forma beatis        15
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit natura sibi. nemora alta citatis
incubuere uadis; fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien (miranda fides) infraque superque        20
spumeus hic tumidam rabiem saxosaque ponit
murmura, ceu placidi ueritus turbare Vopisci
Pieriosque dies et habentis carmina somnos.
litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
diuidit. alternas seruant praetoria ripas,        25
non externa sibi fluuiumue obstare queruntur.
Sestiacos nunc fama sinus pelagusque natatum
iactet et audaci uictos delphinas ephebo!
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
numquam feruor aquis. datur hic transmittere uisus        30
et uoces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt reflui? sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum?
quid primum mediumue canam, quo fine quiescam?
auratasne trabis an Mauros undique postis        35
an picturata lucentia marmora uena
mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. uenerabile dicam
lucorum senium? te, quae uada fluminis infra
cernis, an ad siluas quae respicis, aula, tacentis,        40
qua tibi tuta quies offensaque turbine nullo
nox silet et pigros inuitant murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum riuis algentibus ignem?
quaque uaporiferis iunctus fornacibus amnis        45
ridet anhelantis uicino flumine nymphas?
uidi artis ueterumque manus uariisque metalla
uiua modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid et argento primum uel in aere minori        50
lusit et enormis manus est experta colossos.
dum uagor aspectu uisusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et nitidum referentes aera testae
monstrauere solum; uarias ubi picta per artis        55
gaudet humus superatque nouis asarota figuris:
expauere gradus.
  Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae mediis seruata penatibus arbor        60
tecta per et postis liquidas emergis in auras,
quo non sub domino saeuas passura bipennis?
et nunc ignaro forsan uel lubrica Nais
uel non abruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas gemino super aggere mensas        65
albentisque lacus altosque in gurgite fontis?
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo,
ne solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?        70
illic ipse antris Anien et fonte relicto
nocte sub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit pectora musco,
aut ingens in stagna cadit uitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,        75
illic sulpureos cupit Albula mergere crinis;
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum uiduare choris algentia possit
Taygeta et siluis accersere Pana Lycaeis.
quod ni templa darent alias Tirynthia sortis,        80
et Praenestinae poterant migrare Sorores.
  Quid bifera Alcinoi laudem pomaria uosque,
qui numquam uacui prodistis in aethera, rami?
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti        85
Antiphatae; cedant uitreae iuga perfida Circes
Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae
Anxuris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus; cedant, quae te iam solibus artis
Antia nimbosa reuocabunt litora bruma.        90
  Scilicet hic illi meditantur pondera mores;
hic premitur fecunda quies uirtusque serena
fronte grauis sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;        95
haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque niuosum
sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
sit uia: cur oculis sordet uicina uoluptas?
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuuat ipsum        100
Alciden dictumque lyra maiore Catillum;
seu tibi Pindaricis animus contendere plectris,
siue chelyn tollas heroa ad robora, siue
liuentem satiram nigra rubigine uibres,
seu tua non alia splendescat epistola cura.        105
digne Midae Croesique bonis et Perside gaza.
macte bonis animi! cuius stagnantia rura
debuit et flauis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sic docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube        110
finem Nestoreae precor egrediare senectae.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors