Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
On the Death of a Favourite Parrot
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
PSITTACE dux uolucrum, domini facunda uoluptas,
  humanae sollers imitator psittace linguae,
quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
nobiscum, et gratae carpentem munera mensae        5
errantemque toris mediae plus tempore noctis
uidimus. affatus etiam meditataque uerba
reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
ille canorus habes. cedat Phaethontia uulgi
fabula: non soli celebrant sua funera cygni.        10
  A tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
conexusque ebori uirgarum argenteus ordo,
argutumque tuo stridentia limina cornu!
heu querulae iam sponte fores! uacat ille beatus
carcer, et angusti nusquam conuicia tecti!        15
  Huc doctae stipentur aues quis nobile fandi
ius natura dedit: plangat Phoebeius ales,
auditasque memor penitus dimittere uoces
sturnus, et Aonio uersae certamine picae,
quique refert iungens iterata uocabula perdix,        20
et quae Bistonio queritur soror orba cubili.
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
‘occidit aeriae celeberrima gloria gentis
psittacus, ille plagae uiridis regnator Eoae;        25
quem non gemmata uolucris Iunonia cauda
uinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
nec quas humenti Numidae rapuere sub austro.’
  Ille salutator regum nomenque locutus
Caesareum et queruli quondam uice functus amici,        30
nunc conuiua leuis monstrataque reddere uerba
tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso
numquam solus eras. at non inglorius umbris
mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
et tenues Arabum respirant gramine plumae        35
Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
scandet odoratos phoenix felicior ignis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors