Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Lucan’s Birthday
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
LVCANI proprium diem frequentet
  quisquis collibus Isthmiae Diones
docto pectora concitatus oestro
pendentis bibit ungulae liquorem.
ipsi quos penes est honor canendi,        5
uocalis citharae repertor Arcas,
et tu Bassaridum rotator Euhan,
et Paean et Hyantiae sorores
laetae purpureas nouate uittas,
crinem comite, candidamque uestem        10
perfundant hederae recentiores.
docti largius euagentur amnes,
et plus Aoniae uirete siluae,
et, si qua patet aut diem recepit,
sertis mollibus expleatur umbra.        15
centum Thespiacis odora lucis
stent altaria uictimaeque centum,
quas Dirce lauat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, fauete linguis,
uestra est ista dies, fauete, Musae,        20
dum qui uos geminas tulit per artes,
et uinctae pede uocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
  Felix heu nimis et beata tellus,
quae pronos Hyperionis meatus        25
summis Oceani uides in undis
stridoremque rotae cadentis audis;
quae Tritonide fertilis Athenas
unctis, Baetica, prouocas trapetis:
Lucanum potes imputare terris!        30
hoc plus quam Senecam dedisse mundo
aut dulcem generasse Gallionem.
attollat refluos in astra fontis
Graio nobilior Melete Baetis;
Baetim, Mantua, prouocare noli.        35
  Natum protinus atque humum per ipsam
primo murmure dulce uagientem
blando Calliope sinu recepit.
tum primum posito remissa luctu
longos Orpheos exuit dolores        40
et dixit: ‘puer o dicate Musis,
longaeuos cito transiture uates,
non tu flumina nec greges ferarum
nec plectro Geticas mouebis ornos,
sed septem iuga Martiumque Thybrim        45
et doctos equites et eloquente
cantu purpureum trahes senatum.
nocturnas alii Phrygum ruinas
et tarde reducis uias Vlixis
et puppem temerariam Mineruae        50
trita uatibus orbita sequantur:
tu carus Latio memorque gentis
carmen fortior exseres togatum.
ac primum teneris adhuc in annis
ludes Hectora Thessalosque currus        55
et supplex Priami potentis aurum,
et sedis reserabis inferorum;
ingratus Nero dulcibus theatris
et noster tibi proferetur Orpheus.
dices culminibus Remi uagantis        60
infandos domini nocentis ignis.
hinc castae titulum decusque Pollae
iucunda dabis adlocutione.
mox coepta generosior iuuenta
albos ossibus Italis Philippos        65
et Pharsalica bella detonabis,
quod fulmen ducis inter arma diui,
libertate grauem pia Catonem
et gratum popularitate Magnum.
tu Pelusiaci scelus Canopi        70
deflebis pius et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
haec primo iuuenis canes sub aeuo,
ante annos Culicis Maroniani.
cedet Musa rudis ferocis Enni        75
et docti furor arduus Lucreti,
et qui per freta duxit Argonautas,
et qui corpora prima transfigurat.
quid maius loquar? ipsa te Latinis
Aeneis uenerabitur canentem.        80
  Nec solum dabo carminum nitorem,
sed taedis genialibus dicabo
doctam atque ingenio tuo decoram
qualem blanda Venus daretque Iuno;
forma, simplicitate, comitate,        85
censu, sanguine, gratia, decore,
et uestros hymenaeon ante postis
festis cantibus ipsa personabo.
  O saeuae nimium grauesque Parcae!
o numquam data longa fata summis!        90
cur plus, ardua, casibus patetis?
cur saeua uice magna non senescunt?
sic natum Nasamonii Tonantis
post ortus obitusque fulminatos
angusto Babylon premit sepulcro.        95
sic fixum Paridis manu trementis
Peliden Thetis horruit cadentem.
sic ripis ego murmurantis Hebri
non mutum caput Orpheos sequebar.
sic et tu, rabidi nefas tyranni,        100
iussus praecipitem subire Lethen,
dum pugnas canis arduaque uoce
das solatia grandibus sepulcris,
(o dirum scelus! o scelus!) tacebis.’
  Sic fata est leuiterque decidentis        105
abrasit lacrimas nitente plectro.
  At tu, seu rapidum poli per axem
famae curribus arduis leuatus
qua surgunt animae potentiores,
terras despicis et sepulcra rides;        110
seu pacis merito nemus reclusi
felix Elysii tenes in oris,
quo Pharsalica turba congregatur,
et te nobile carmen insonantem
Pompei comitantur et Catones;        115
seu magna sacer et superbus umbra
noscis Tartaron et procul nocentum
audis uerbera pallidumque uisa
matris lampade respicis Neronem:
adsis lucidus et uocante Polla        120
unum, quaeso, diem deos silentum
exores. solet hoc patere limen
ad nuptas redeuntibus maritis.
haec te non thiasis procax dolosis
falsi numinis induit figura,        125
ipsum sed colit et frequentat ipsum
imis altius insitum medullis;
ac solatia uera subministrat
uultus, qui simili notatus auro
stratis praenitet incubatque somno        130
securae. procul hinc abite, Mortes:
haec uitae genialis est origo.
cedat luctus atrox genisque manent
iam dulces lacrimae, dolorque festus
quicquid fleuerat ante, nunc adoret.        135
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors