| |
| SED prius emenso Titan uergetur Olympo, | |
| quam mea tot laudes decurrere carmina possint. | |
| felix et longa iuuenis dignissime uita | |
| eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram | |
| cartulam et ut ueri complectere pignus amoris, | 5 |
| quod si digna tua minus est mea pagina laude, | |
| at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto. | |
| tu modo laetus ades: forsan meliora canemus | |
| et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem | |
| spes animum: dignare tuos aperire Penatis, | 10 |
| hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri | |
| imperiosa fames et habendi saeua libido | |
| impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum | |
| degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum | |
| carminibus certare meis: sublimior ibo, | 15 |
| si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram. | |
| abdita quid prodest generosi uena metalli, | |
| si cultore caret? quid inerti condita portu, | |
| si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis | |
| armamenta gerat teretique fluentia malo | 20 |
| possit ab excusso dimittere uela rudenti? | |
| ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis | |
| qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum | |
| Maeoniumque senem Romano prouocat ore, | |
| forsitan illius nemoris latuisset in umbra, | 25 |
| quod canit, et sterili tantum cantasset auena | |
| ignotus populis, si Maecenate careret. | |
| qui tamen haut uni patefecit limina uati | |
| nec sua Vergilio permisit carmina soli. | |
| Maecenas tragico quatientem pulpita gestu | 30 |
| erexit Varium, Maecenas alta tonantis | |
| eruit et populis ostendit syrmata Gracchi: | |
| carmina Romanis etiam resonantia chordis, | |
| Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati. | |
| o decus, in totum merito uenerabilis aeuum, | 35 |
| Pierii tutela chori, quo praeside tuti | |
| non umquam uates inopi timuere senectae, | |
| quod si quis nostris precibus locus, et mea uota | |
| si mentem subiere tuam, memorabilis olim | |
| tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu. | 40 |
| possumus aeternae nomen committere famae | |
| si tamen hoc ulli de se promittere fas est | |
| et deus ultor abest; superest animosa uoluntas | |
| ipsaque nescio quid mens excellentius audet. | |
| tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem | 45 |
| exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum | |
| et tenuis fortuna sua caligine celat. | |
| possumus impositis caput exonerare tenebris | |
| et lucem spectare nouam, si quid modo laetus | |
| annuis et nostris subscribis, candide, uotis. | 50 |
| est mihi, crede, meis animus constantior annis, | |
| quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas | |
| coeperit et nondum uicesima uenerit aestas. | |
| |