| |
(GLYCERANVS. MYSTES)
Gl. QVID tacitus, Mystes? My. curae mea gaudia turbant: | |
| cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit | |
| et grauis anxietas laetis incumbere gaudet. | |
| |
| Gl. non satis accipio. My. nec me iuuat omnia fari. | |
| |
| Gl. forsitan imposuit pecori lupus? My. haud timet hostis | 5 |
| turba canum uigilans. Gl. uigiles quoque somnus obumbrat. | |
| |
| My. altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras. | |
| |
| Gl. atquin turbari sine uentis non solet aequor. | |
| |
| My. quod minime reris, satias mea gaudia uexat. | |
| |
| Gl. deliciae somnusque solent adamare querelas. | 10 |
| |
| My. ergo si causas curarum scire laboras | |
| |
| Gl. quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra | |
| ulmus, et in tenero corpus summittere prato | |
| herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi. | |
| |
| My. cernis ut adtrito diffusus caespite pagus | 15 |
| annua uota ferat sollemnisque imbuat aras? | |
| spirant templa mero, resonant caua tympana palmis, | |
| Maenalides teneras ducunt per sacra choreas, | |
| tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo | |
| et iam nudatis ceruicibus exuit exta. | 20 |
| ergo nunc dubio pugnant discrimine nati | |
| et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna? | |
| Saturni rediere dies Astraeaque uirgo | |
| tutaque in antiquos redierunt saecula mores. | |
| condit secura totas spe messor aristas, | 25 |
| languescit senio Bacchus, pecus errat in herba, | |
| nec gladio metimus nec clausis oppida muris | |
| bella tacenda parant; nullo iam noxia partu | |
| femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus | |
| nuda fodit tardoque puer domifactus aratro | 30 |
| miratur patriis pendentem sedibus ensem. | |
| est procul a nobis infelix gloria Sullae | |
| trinaque tempestas, moriens cum Roma supermas | |
| desperauit opes et Martia uendidit arma. | |
| nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus, | 35 |
| nunc ratibus tutis fera non irascitur unda; | |
| mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones. | |
| casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo! | |
| |